The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.38 De procuratoribus

X 1.38.2 Querelam

tit. De procuratoribus · 6 glosses
Alexander III.Incipit Querelam A. clerici · alleged in the gloss as de procurat., querelam 13× per the register · find the allegations →
Querelam
Et ita non per appellationem, ut notatur in fine.
Expensarum
Quas fecerat adversarius veniendo ad terminum coram Wigoriensi delegato a Papa ad petitionem Salubriensis episcopi super ecclesia ipsius.
Rationabili causa
Si enim non fuisset infirmitate detentus vel alia iusta causa rationabilis fuisset, quare processit contra eum, scilicet, contumacia, bene tenuisset statim condemnatio expensarum, infra, de dolo et contu., cum dilecti; et C. de iud., sancimus; et infra, de appell., reprehensibilis. Sed numquid reus si non venerit in prima citatione, condemnari debet in expensis? Hic videtur quod sic, quia propter infirmitatem tantum excusatur, et nisi constiterit hoc, non revocabitur sententia. Et ita potest quis condemnari in expensis pro prima contumacia, arg. ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque § 1. Et actor condemnaretur si non veniret, ff. de iud., eum quem temere. Et in concilio Lugdunensi idem dicitur infra, de dolo et contu., extravag. actor. Et actoris et rei est aequa conditio, ff. de regul. iur., non debet. Dicunt quidam quod si reus non veniat in prima citatione vel in secunda, etiam non debet condemnari, quia non dicitur adhuc contumax nisi post peremptorium terminum. Dico quod etiam pro prima et pro secunda citatione puniri debet in expensis, si ad trinam citationem veniat. Si vero non veniat ad citationem peremptoriam, tunc alias punitur, quia mittitur actor in possessionem rei petitae, vel excommunicatur si missio fieri non potest, infra, ut lite non cont., tuae. Et si postmodum revertitur infra annum, restituit omnes expensas factas ab eo tempore quo fuit contumax. Et si non venit ad aliquam citationem, ad omnes expensas condemnabitur, quas fecit adversarius veniendo ad primam citationem et ad secundam et tertiam. Et sic punitur prima contumacia. Et eodem modo dico quod debet puniri pro prima contumacia, licet veniret ad secundam; alias deberes dicere quod quando nullo modo venit, non debet condemnari in expensis nisi factis ad terminum peremptorium.
Detentus
Iusta fuit causa non veniendi, unde probata causa debet revocari quicquid fuit factum contra absentem, ff. de iud., si praetor; et infra, de re iudic., cum Bertholdus; et ff. de re iud., quaesitum § 1. Quartana tamen non excusat, ut ibi dicit, et arg. 5. q. 3, si aegrotans; 18. dist., placuit; et 93. dist., iuxta. Dicunt tamen quidam quod tenetur mittere procuratorem ex quo venire non potest, si ita fuerit citatus ut veniat vel responsalem transmittat, infra, de dolo et contu., cum dilecti. Sed hoc non credo quod propter citationem iudicis teneatur mittere procuratorem si venire non potest, maxime si in gravibus causis quis cogi ad hoc non possit, ut hic dicit. Et iudex hoc ei auferre non potuit, quia beneficium iuris nemini est auferendum, 28. dist., de his; et in Auth. de nupt. § sed hoc quidem, coll. 4; et ff. de re iud., si se non § si quis condemnatus. Iudex delegans non potest iubere alterutram partem comparere coram se personaliter, nisi in delegatione hoc contineatur, nisi in certis casibus in concilio Lugduno infra, de iudic., extravag. iuris esse ambiguum; et illa decretalis infra, de dolo et contu., cum dilecti. Non contradicit, quia Papa hoc fecit ex plenitudine potestatis. Et alia ratio est quia ille non allegavit nec ostendebat nec probavit iustam excusationem, unde vel debuit ire vel sufficientem mittere. Quia neutrum fecit de contumacia fuit condemnatus. Et illud scire debes quod qui ad iudicium vocatur, potest indistincte in pecuniariis causis constituere procuratorem, licet in citatione hoc non dicatur, nisi in duobus casibus, puta si dominus iustior est quam procurator, et si causa sit vehementior, C. de procur., in pecuniariis. Et ideo non compellitur constituere procuratorem, quia nec reciperetur si veniret, puta si ageretur de administratione sua vel tutela, vel etiam si alias esset ardua. Nec ita confidit de alio. Ad hoc enim ostendum debet mittere excusatorem, ne procedatur contra eum, quae sententia non revocabitur nisi causa probata et cum maiori difficultate. Sed videtur quod quis compellatur constituere procuratorem etiam infirmitate detentus, ff. de diver. temp. praescr., quia tractatus; et ff. de minor., Papinianus, ubi compellitur quis agere indirecte, ne currat ei praescriptio. Sed a iudice non compellitur, sed ille qui non potest agere ad hoc ut non currat ei praescriptio constituet procuratorem ad agendum, ut litem contestetur. Sed reus non compellitur dare procuratorem, et ita non contradicunt leges illae. Item signatur aliud contrarium, supra, de elect., bonae 1; et infra, de appell., constitutus, ubi dicitur sicut misit nuncium, ita potuit mittere procuratorem. Sed ibi non suberat iusta causa, quia semper tenetur quis ire vel mittere, nisi sit iuste impeditus. Et tunc debet mittere excusatorem ad allegandum impedimentum, ut hic contingit.
In gravibus
Qualis erat ista, quia super ecclesia ipsius.
Absolvere
Videtur quod non fuerit absolvendus, quia qui non appellat a sententia iudicantis acquievisse videtur, et sententia etiam interlocutoria a qua non appellatur, transit in rem iudicatam, infra, de testib., significaverunt; et infra, de re iudic., quod ad consultationem. Sibi ergo imputandum videbatur, quia non appellavit. Potest dici quod iste fuit auditus beneficio restitutionis, quia iustam causam habuit absentiae. Qua probata, absolvitur, quia et diffinitiva sententia revocatur, iusta causa absentiae probata, infra, de re iudic., cum Bertholdus. Immo videtur quod sententia non teneat, ff. de re iud., quaesitum. Et interlocutoria, licet transeat in rem iudicatam a qua non appellatur quantum ad litigantes, non tamen quo ad iudicem, quando possit eam revocare, cum viderit eam iniustam, ff. de re iud., quod iussit; prout notatur infra, de appell., cum cessante. Et ideo auditur iste. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.