The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.45 Constitutus

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 12 glosses
Idem Lemovicensi et Caturcensi Episcopis.Incipit Constitutus in praesentia · alleged in the gloss as de appell., constitutus 20× per the register · find the allegations →
Constitutus
Haec decretalis loquitur de materia illius supra, de testib., veniens 2.
Transtulerunt
Et quidam alii retinuerunt penes se potestatem eligendi, hoc acto in ipsa translatione, quod episcopus sine aliis ad electionem non procederet, ut infra dicitur.
Praeter assensum omnium
Id est, praeter assensum omnium requisitorum, quia omnes sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., bonae 2. Si velles intelligere praeter assensum omnium, scilicet habitum in electione, non valuisset appellatio, quia non est necesse quod omnes consentiant in electione, quia sufficit consensus maioris partis et sanioris capituli in electionibus, ex quo vocati sunt omnes, ut dicit illa constitutio supra, de elect., quia propter, et multa alia iura eiusdem tituli; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis, servata forma illius capituli supra, de elect., quia propter.
Derogaret
Quia nec posset si vellet, ex quo appellatum est ad superiorem vel delegatum, supra, de offi. legat., licet; et supra, de postul. praelat., bonae 2.
Delegavit
Sed qualiter potuit iste legatus delegare causam alii, cum iam esset delata ad Papam per appellationem contra id supra, de offi. legat., studuisti; et supra, de offi. legat., licet. Io. dicit quod speciale est in causa ubi appellatur ab electione, quod alter cognoscere possit. Tanc. dixit et melius quod hoc facere non potest nisi de consensu partium, quem credebat hic intervenisse, ad hoc ut causam magis instructam remitteret ad Papam per iura praedicta C. de relat., si quis; et C. de relat., super delictis; et infra, de appell., intimasti.
Indulgendum
Quia indulgeri non debet nisi ex iusta causa, supra, de appell., cum sit Romana; et supra, de appell., ex ratione.
Potuissent
Exceptiones
Duas videlicet quas statim subiungit, quas iudex ex officio suo decurso tempore appellationis admittit, et de eis mandat inquiri ne per surreptionem promoveatur, arg. supra, de elect., cum dilectus. Sic C. de temp. appel., tempora, in fi. In huiusmodi electionibus praecipue valet officium iudicis, supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., nihil est.
Renunciasse
Quod ei licuit, 7. q. 1, quam periculosum; et C. de pacti., si quis in conscribendo. Unde amplius non est audiendus, arg. infra, de instit., cum venissent.
Processisse
Excedendo fines compromissi, et ita nihil egit, supra, de elect., cum dilectus; et de confirm. util. vel inutil., examinata; ff. de recepti., Pedius.
Praetermissis
Praedictis undecim canonicis. Et sine quibus procedere non debebat, prout expressum fuit in translatione voluntatum, ut dicit haec littera.
Factam de alio
Ab illis undecim pendente electione decani. De qua etsi dubitaretur an teneret, non est alia facienda, arg. C. qui dar. tut., cum tibi. Secus si notorium esset, supra, de appell., constitutis 1; et infra, de iure patron., illud. Vincen.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.