Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.29 De testibus
tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Idem Tyrensi Episcopo.Incipit De testibus · alleged in the gloss as de testib., de testibus — 14× per the register · find the allegations →
De testibus
Inducti et iurati.
Non iurati
Hoc ideo dicit, quia cum producebantur ad probandam dilatoriam, iuraverunt super illa tantum, unde si postea petatur quod deponant super principali, non debent cogi ad idem, nec etiam sponte si vellent, quia non iuraverunt super hoc. Unde non valent dicta eorum super illo, ff. de pet. hered., si quis libertatem § ulti.; C qui legit. pers. in iud., momentariae. Et facit ad hoc ff. de iureiuran., si duo patroni § idem Iulianus, in fi. Unde si testes inducti super possessione deponant super proprietate, non prodest per iura praedicta. Et est arg. ad hoc supra, de caus. poss. et propr., pastoralis. Sed si peteretur, ut deponerent super principali, cum inducebantur ad probandam dilatoriam, numquid sint comepllendi? Ad hoc dicas quod si inducuntur super exceptione dilatoria, quae proponitur ante litem contestatam, tunc non debent adstringi iurare super principali, quia lite non contestata testes recipi non debent, supra, ut lite non cont., quoniam; et supra, ut lite non cont., per totum.
Cogendi
Quia ex quo pars adversa approbat illos pro se, et contra se tenetur recipere illos, 4. q. 3, si testes § si quis testibus. Et propter connexitatem causae, infra, de don. int. vir. et uxor., de prudentia.
Sufficiens
Ex quo sufficiens productio testium facta est, non sunt alii admittendi, ut hic patet. Unde et quarta dilatio tunc denegaretur, infra, de testib., significaverunt.
Publicatae
Sic patet quod attestationibus publicatis potest obiici exceptio peremptoria et probari, C. de exception., si quidem; et C. de probation., exceptionem. Novus enim articulus est exceptio peremptoria, et ideo probari potest apertis attestationibus principalis causae, et etiam in causa appellationis, infra, de testib., ex tenore; et supra, de dolo et contu., finem; supra, de testib., fraternitatis; infra, de fide instrum., cum Ioannes; et C. de temp. appel., per hanc. Ut si obiiciatur praescriptio vel pactum de non petendo, vel res iudicata potest etiam probari ante apertas attestationes, ut hic patet. Istud tamen stultum reputo, quod aliquis probet peremptoriam exceptionem antequam sciat si adversarius probavit intentionem suam, quia si adversarius non probavit, non indiget aliqua exceptione. Si probat, tunc demum potest et debet uti sua exceptione, cum sit alius articulus, C. de exception., si quidem. Sicut vides in teste qui reprobari debet et potest post publicationem, et illa est exceptio peremptoria, infra, de testib., praesentium; et supra, de testib., ex parte. Idem est etsi volo probare testes falsum dixisse, quia hoc possum post aperturam testium, supra, de probat., licet; et supra, de testib., series; et infra, de testib., ex tenore. Et nota hic tres casus, in quibus testes publicatis attestationibus non recipiuntur super eodem capitulo: si renunciatum est, si sufficiens productio facta est, si publicatio sit facta. Et hoc intellige cum idem est modus agendi, quia secus est si alio modo agatur, infra, de testib., veniens 2; et infra, de testib., cum in tua. Item in alio si inter alias personas agatur, infra, de testib., constitutus. In tribus tamen casibus exceptio peremptoria litem contestatam impedit: si quis eam opponere voluerit et probare, videlicet si de ipso negotio sit iudicatum, transactum, vel sit finitum, ut in concilio Lugdunensi supra, de litis contest., extravag. exceptionis peremptoriae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.