The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.20 De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda

X 4.20.3 De prudentia

tit. De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda · 3 glosses
Clemens III.Incipit De prudentia vestra · alleged in the gloss as de don. int. vir. et uxor., de prudentia 4× per the register · find the allegations →
Repetebat
Sed qua actione agebat mulier pro dote sua? Actione de dote non, quia nullum fuit matrimonium, ergo nulla dos, ff. de iure dot., dotis appellatio. Et sic agit conditione sine causa, ff. de condi. sine caus., avunculo; et C. de condi. ob caus. dat., pecuniam quam; quia causa secuta non fuit, propter quam dos dabatur. Olim recipiebat mulier dotem annua, bima, trima die. Hodie vero illico restituuntur immobilia, mobilia, usque ad annum, C. de rei uxor. act., rem § cum autem.
Incidens accessorie
Bene dicit accessorie, quia si non est matrimonium, neque dos, ff. de iure dot., dotis appellatio. Et sic accedit matrimonio dos, unde et dos promissa per vim vel metum, non tenet, ff. quod metus cau., si mulier § si dos; sicut nec matrimonium, supra, de spons., veniens 2; et supra, de spons., cum locum; et supra, de spons., consultationi. Et sic qui cognovit de principali, cognoscere debet de accessorio, ut hic dicit, et supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta, in fi.; et supra, de offi. deleg., suspicionis; ff. de iuris., cui iurisdictio. Et si alias cognoscere non posset, incidenter tamen posset, C. de iud., quotiens; et C. ubi et apud quem cog. rest. agit. sit, cum scimus; supra, de in integ. restit., causa. Et sic causa dotis ad iudicem ecclesiasticum spectat, supra, de don. int. vir. et uxor., mulieres; et supra, de don. int. vir. et uxor., significavit. Et hoc ubi iudex ecclesiasticus de matrimonio cognoscit. Si vero constante matrimonio agat mulier de dote, quia forte maritus labitur facultatibus, vel dissipat bona sua, vel quia mortuus est, tunc causa illa agi debet coram iudice saeculari, quia modo causa dotis principalis est, C. de iure dot., ubi; et C. de iure dot., in rebus; et ff. de iure dot., mutus § 1; et ff. de iure dot., quemadmodum § 1. Alias constante matrimonio dos peti non potest, C. si dos const. mat. sol. fuer., si constante. Et sic qui cognovit de principali, cognoscere debet de accessorio, etiam lata sententia super principali, ut hic innuit, et supra, de don. int. vir. et uxor., significavit. Sed numquid procedant isti auctoritate primi mandati? Non videtur, quia functi sunt semel officio suo, sive bene sive male, supra, de offi. deleg., in litteris; et supra, de offi. deleg., significasti; et ff. de re iud., iudex; procedent enim ex isto secundo mandato. Ecclesia enim favore dotis semper ipsam causam delegat, quia reipublicae utile est mulieres dotes salvas habere, propter quas nubere possint, ff. de iure dot., rei publicae; et ff. solut. matrim., dotium causa. Et etiam Papa simpliciter causam dotis committit secundum consuetudinem ecclesiae, infra, de don. int. vir. et uxor., per vestras. Sed hic petebat mulier dotem sibi restitui tamquam accessorium principali quaestioni, et ideo debuerunt pronunciare super dote. Unde videtur quod auctoritate primi rescripti procedere possunt. Sed melius est dicere quod auctoritate istarum litterarum procedant, quia functi sunt officio suo super principali. Unde cum tunc nihil dixerint super accessorio, ulterius non videtur quod per primas litteras procedere possunt super accessorio.
Sic ut canonicum fuerit
Hoc est, si nihil obsistat quod impediat. Et si totum restituere possit, habita ratione ne egeat, ut dixi supra, de don. int. vir. et uxor., mulieres; et supra, de don. int. vir. et uxor., significavit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.