Book IV › tit. 4.20 De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda
X 4.20.2 Significavit
tit. De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda · 4 glosses
Urbanus III. Decano, Cantori et Capitulo Lexonensibus.Incipit Significavit P. mulier · alleged in the gloss as de don. int. vir. et uxor., significavit — 7× per the register · find the allegations →
Celebrato
Ex licita causa, supra, de don. int. vir. et uxor., mulieres.
Vendicare
Id est, retinere.
Non est aliud
Puta pactum vel consuetudo, quod restitui non debeat, infra, de don. int. vir. et uxor., donatio; ff. ad exhib., in hac actione § ibidem; et C. de pac. convent., ex morte. Vel si propter adulterium quo ad mutuam servitutem divortium sit factum, infra, de don. int. vir. et uxor., plerumque. Vel si sententia lata esset super hoc, a qua non esset appellatum, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; ff. fam. ercis., cum putarem. Vincen.
Divisionem
Hoc intelligitur de his quae communiter empta fuerunt de bonis propriis uxoris et viri, et hoc constat. Alias enim praesumuntur omnia esse de bonis mariti, ff. de donat. inter vir. et uxor., Quintus Mucius; et C. de donat. inter vir. et uxor., etiam. Et est simile: quicquid praelatus ecclesiae acquirit, totum intuitu ecclesiae acquisitum videtur, nisi appareat contrarium, 12. q. 4, sacerdotes; et supra, de pecul. cler., investigandum; et supra, de pecul. cler., presbyter; arg. 12. q. 1, sint manifestae. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.