Book IV › tit. 4.20 De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda
X 4.20.8 Donatio
tit. De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda · 5 glosses
Gregorius IX.Incipit Donatio quae constante · alleged in the gloss as de don. int. vir. et uxor., donatio — 7× per the register · find the allegations →
Constante matrimonio
Nota quod donatio inter virum et uxorem moribus prohibita est, ne mutuo amore invicem spolientur, non temperando a donationibus, sed profusa erga se facilitate utentes. Maiores enim nostri hoc prohibuerunt, amorem honestum solis animis existimantes, et ne alter in paupertatem incideret, et alter ditior fieret, nec esset illis studium filios educandi, ff. de donat. inter vir. et uxor., moribus; ff. de donat. inter vir. et uxor., ne cesset; ff. de donat. inter vir. et uxor., haec ratio; et in Auth. quib. mod. nat. fil. effic. legit. § illud quoque, ad fi., coll. 6. Et nulla est donatio ubi matrimonium tenet. Si vero matrimonium non tenet, donatio de iuris rigore valet. Sed fas non est tales donationes esse ratas, ne melioris conditionis videantur delinquentes, quam qui non deliquerunt contrahendo, ff. de donat. inter vir. et uxor., haec ratio § 1; et C. de donat. inter vir. et uxor., si ex voluntate. Sed inter sponsum et sponsam tenet donatio, ff. de donat. inter vir. et uxor., inter eos; et ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § si quis sponsam. Tamen si donator in eadem voluntate usque ad supremum vitae exitum perduraverit, valet donatio, C. de donat. inter vir. et uxor., bona quondam; et C. de donat. inter vir. et uxor., donatio mancipiorum; et hic, ubi dicitur, nisi donatoris obitu confirmetur. Et si donatio legitimum modum excedat, et non fuit insinuata usque ad legitimum modum, valebit, si permansit in ea voluntate, usque ad mortem, C. de donat. inter vir. et uxor., donationes.
Locupletior
Donatio ex qua hoc contingit, nulla est, ff. de donat. inter vir. et uxor., haec ratio, 1. resp. Et ex eo quod dicit, ex qua alter locupletior, et alter pauperior, a contrario sensu datur intelligitur, quod donatio teneat his cessantibus, quod verum est. Si ergo maritus non fit pauperior, tenet donatio, ut si maritus sit institutus heres, et repudiet hereditatem donationis causa, ut deferatur uxori sibi substitutae, vel si repudiet legatum, ut remaneat penes uxorem oneratam pro legato praestando. Vel si rogatus esset restituere hereditatem uxori, ne detrahat quartam causa donationis, tunc tenet donatio, ff. de donat. inter vir. et uxor., si sponsus § si maritus; et ff. de donat. inter vir. et uxor., si sponsus § si quis. Vel si donaverit uxori rem alienam, ff. de donat. inter vir. et uxor., sed et si constante. Item licet pauperior fiat donator, et accipiens non fiat locupletior, tenet donatio, ut si emerit inde unguenta, ff. de donat. inter vir. et uxor., quod autem § 1. Item valet quandoque donatio licet donator fiat pauperior, et accipiens locupletior, si in tempus finiti matrimonii sit collata, sed ante tempus illud non efficitur res donata donatarii, sed differtur in tempus, in quo mulier a lege viri soluta est, ff. de donat. inter vir. et uxor., si servum uxori § ulti.; et ff. de donat. inter vir. et uxor., quia; et ff. de donat. inter vir. et uxor., si inter. Item in alio casu valet donatio, licet alter fiat pauperior, et alter ditior, ff. de donat. inter vir. et uxor., quod si vir. Fit autem donationis revocatio quatenus donator pauperior, et accipiens locupletior factus est, ff. de donat. inter vir. et uxor., si sponsus § ulti.
Tacite vel expresse
Tacite autem fit revocatio per divortium, nisi in divortio voluerit donationem valere, ff. de donat. inter vir. et uxor., sed interim § si maritis; et ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § si divortium; et C. de donat. inter vir. et uxor., a marito. Item tacite sit revocatio, si prius, qui libertatem acceperit, decesserit, quam is qui contulit, ut in lege praedicta C. de donat. inter vir. et uxor., a marito. Si vero prius decedat is qui donavit, nec revocavit donationem, confirmatur morte per silentium, C. de donat. inter vir. et uxor., donationes; et C. de donat. inter vir. et uxor., bona quondam; et C. de donat. inter vir. et uxor., donatio mancipiorum. Si autem simul moriantur, puta naufragio vel ruina, valet donatio, ff. de donat. inter vir. et uxor., cum status § si ambo. Expresse revocatur donatio cum donator eam revocat, C. de donat. inter vir. et uxor., a marito; nisi poeniteat eum revocasse donationem, ut supremum iudicium eius sive voluntatem spectemus, ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § poenitentiam. Item expresse fit revocatio, si maritus ea quae donavit, postea pignori dedit vel alii donavit, vel alio modo alienavit, C. de donat. inter vir. et uxor., si maritus tuus; simile supra, de procurat., non iniuste. Et haec quae dicta sunt de donationibus inter virum et uxorem inter parentes et liberos pene intelligi debent, inter quos prohibita est donatio, cum una persona intelligantur, C. de impub. et al. subst., si quis; et 35. q. 3 § hac auctoritate, nisi in casibus.
Qui donatum
Ut C. de donat. inter vir. et uxor., a marito; et ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § si ambo. Et ista verba tacite vel expresse, vel qui donatum accepit, etc., sumpta sunt ex illis duabus legibus.
Sicut dos
Dos enim datur viro a muliere, et donatio datur uxori a viro, supra, de don. int. vir et uxor, nuper, in fi.; C. de donat. ante nupt., multum; et C. de donat. ante nupt., cum multae. Et ideo redire debent ad eos, ut hic dicitur, et dos et donatio propter nuptias debent esse aequales hinc inde, C. de pac. convent., authen. aequalitas; et in Auth. de aequal. dot. et prop. nupt. don. § hoc igitur; et in Auth. de aequal. dot. et prop. nupt. don. § de caetero, coll. 8. Et verum est quod ista debent redire ad mulierem et virum, nisi consuetudo sit in contrarium, ut dicitur hic; nisi pactum de dote vel donatione lucranda vel parte sit factum inter eos, ut hic dicitur, et C. de pac. convent., ex morte; C. de pac. convent., authen. aequalitas; et in Auth. de aequal. dot. et prop. nupt. don. § hoc igitur, coll. 8; C. de rei uxor. act., rem § illo procul dubio. Et istud pactum debet esse aequale hinc inde. Et si non sit aequale, maior pars lucri ad minorem debet reduci, ut legibus praedictis C. de pac. convent., ex morte; et C. de pac. convent., authen. aequalitas; et C. de pac. convent., lege leonis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.