Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.28 Consultationi
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 4 glosses
Honorius III. Episcopo Berguensi.Incipit Consultationi tuae breviter · alleged in the gloss as de spons., consultationi — 8× per the register · find the allegations →
Assertio
Assertioni illarum non est credendum, sed potius testibus, qui iurati probaverunt contrarium. Ergo si vellent probare contrarium, videtur quod sint audiendae, sed non videtur quod possent hoc probare, cum sit negativa, scilicet, quod numquam consenserunt, supra, de elect., bonae 1. Immo possent probare metum, ut dicit in fi.
Ante carnas copulam
Secus si post, quia tunc consensisse videntur, ita quod postea in contrarium reclamantes non audiantur, supra, de spons., ad id quod; et infra, qui matrim. acc. poss., insuper.
Cum diligentia
Nota quod dicit, cum diligentia, quia ubi maius periculum vertitur, cautius et diligentius agendum est, 7. q. 2, nuper. Et circa maiora maius periculum vertitur, 42. dist., quiescamus; ff. de Carb., si cui controversia § si quis; ff. de Carb., si cui controversia § 3; et arg. 61. dist., miramur. Unde causae matrimoniales non sunt committendae nisi iurisperitis, et qui potestatem habeant iudicandi, infra, de cons. et affin., ex litteris, in fi.
In constantem
Sic supra, de spons., veniens 2. Et talis metus continet mortis periculum, aut corporis cruciatum, C. de transaction., interpositas; supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; 31. q. 2, Lotharius; et 31. q. 2, si verum. Alias vanus timor non excusat, ff. quod metus cau., metum autem 2; ff. de re iud., si quis ab alio. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.