Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.16 Sicut nobis
tit. De sententia et re iudicata · 4 glosses
Idem Decano, Cancellario et C. Canonico Lundoniensibus.Incipit Sicut nobis cum · alleged in the gloss as de re iudic., sicut — 14× per the register · find the allegations →
Absolutus
Exceptio de re iudicata impedit litem contestatam, supra, ut lite non cont., quoniam. Unde non tenebatur litem contestatri presbyter iste, si hoc opposuisset, ut dicit decretalis praedicta supra, de litis contest., extravag. exceptionis peremptoriae. Ber.
De causis
Videtur quod testis debeat assignare causam sui testimonii, ut supra, de testib., cum causam quae, ubi de causis mandatur inquiri, et 4. q. 3, si testes § item solam. Aliter enim non pervenitur ad veritatem, 23. q. 8, occidit. Nec sufficit testi dicere se scire, nisi assignet causam scientiae suae, cum multa sint genera sciendi, 22. q. 5, hoc videtur. Quod verum est si testis interrogatus fuerit. Si vero interrogatus non fuerit, bene valet dictum eius, licet fuerit nude prolatum, ut hic, arg. ff. de novi operis nunc., de pupillo § qui opus.
Exprimantur
Sed numquid iudex tenetur assignare causam, quae ipsum movit in sententia proferenda? Arg. quod sic, 21. dist., in tantum; ff. de his qui not. infam., ait praetor § ignominiae; C. de iud., properandum § illo, circa fi.; ff. de curat. fur., si furioso § 1. Quia oportet ut sciatur quid moverit iudicem ad sententiam proferendam ad hoc, ut emptor possit agere de evictione, ff. de evict., hoc iure; et ff. de evict., sed si ex utriusque. Ad hoc potest dici quod iudex potest opponere causam quae ipsum movet. Si tamen non apponitur, bene tenet sententia, infra, de re iudic., cum Bertholdus, in fi., et hic ubi non fuit apposita. In causa vero appellationis bene debet apponi causa quare revocatur prior sententia, ut per hoc prioribus iudicibus non imputetur. Sic supra, de fide instrum., cum Ioannes, in fi.; et infra, de privileg., cum olim propter. Et sufficit rem fuisse redhibitam, sive fuerit in causa redhibitionis sive non, ff. de aedil. edict., quod si nolit § in factum. Et ita statur sententiae iudicis sive causa fuerit apposita sive non. Similiter in instrumentis aliorum praesumuntur omnia esse solemniter acta, ut Inst. de fideiussor. § ulti.; et Inst. de inutil. stipul. § si scriptum; et Inst. de inutil. stipul. § praeterea; et ff. de ver. oblig., sciendum. Sed in hoc est differentia, quod si in instrumentis tabellionum non exprimitur causa, non praesumitur pro ipso instrumento, supra, de fide instrum., si cautio; et ff. de probation., cum de indebito § sin autem. Alias autem qui allegat solemnitatem sive circa sententiam sive circa instrumentum, ipsam probet, 31. q. 2, Lotharius, in princ.; ff. de probation., quigenta, in fi. Ubi licet per verba instrumentorum non appareant instrumenta solemniter acta, possunt probari per testes, C. de usuri., si interrogatione; et supra, de testib., significavit; et supra, de testib., Albericus. Et sic in maleficiis praesumitur potius iniuste factum quam iuste, supra, de praesump., sicut; et C. de iniuri., si non convicii. Sed numquid contra talem praesumptionem admittitur probatio? Dico quod sic, ff. de pacti., iurisgentium § quod fere; ff. de probation., cum de indebito § ulti.; et supra, de fide instrum., si cautio. Io.
Debet
Sic supra, de re iudic., cum inter vos; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de renunciat., in praesentia. Arg. contra supra, de probat., quoniam, ubi de hoc dicitur ad finem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.