The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.43 Albericus

tit. De testibus et attestationibus · 2 glosses
Idem.Incipit Albericus miles · alleged in the gloss as de testib., albericus 3× per the register · find the allegations →
In scriptis
Nota quod sententia lata in causa matrimoniali tenet, licet non sit lata in scriptis, et in alio casu quem habes 11. q. 1, si quis cum clerico; et C. de sent. ex per. recit., authen. nisi breves. Contrarium habes 2. q. 1, in primis, in fi., ubi de hoc; et C. de sent. ex per. recit., statutis. Illa generalia sunt, hoc speciale favore filiorum, sicut in causis matrimonialibus multa alia specialia sunt, ut dictum est supra, ut lite non cont., ad hoc. Ber.
Publicam
Ad hanc publicationem faciendam vocandi sunt, quos negotium tangit et etiam heredes eorum, supra, de testib., significavit. Sic etiam recipiuntur testes ad cautelam futuorum, quia timetur de testibus quod possunt non esse tempore litis, supra, ut lite non cont., quoniam. Tamen differentia est inter istos testes et illos, ut dictum est supra, de testib., significavit. Sic etiam accipiuntur, ff. ad leg. Aquil., in lege Aquilia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.