Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.41 Significavit
tit. De testibus et attestationibus · 4 glosses
Idem Iudici Sabinensi.Incipit Significavit nobis · alleged in the gloss as de testib., significavit — 11× per the register · find the allegations →
Deperire
Arg. quod futuris casibus prudenter debemus occurrere. Sic supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp; et supra, de testib., si qui; et infra, de testib., Albericus; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; et ff. locat. et conduct., si quis domum, ad fi.; ff. ad leg. Aquil., in lege Aquilia; ff. de usufru., usus fructus est, in fi.; et C. de usuris pupil., pupillus; ff. de fur., qui tabulas; et ff. de fur., qui vas; et 23. dist., in nomine Domini; et supra, de elect., licet. Et instrumenta omnia propter hoc fiunt, 1. q. 7, saluberrimum.
Testes idoneos
Inter hanc receptionem testium, et illam quae fit cum timetur de morte testium vel de absentia diuturna, supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp. Multiplex est differentia. Hic enim recipiuntur omnes testes indifferenter tam iuvenes quam senes, sed in casu illo non recipiuntur nisi illi tantum de quorum morte timetur, puta quia sunt senes vel infirmi, et de quorum absentia diuturna timetur, ut ibi dicitur. Item hic statim publicantur ad perpetuam rei memoriam, ibi non publicantur, sed consignantur. Illi non valent post annum, nisi infra annum vel agat vel denunciet illi personae contra quam inducti sunt, ut ibi dicitur. Isti perpetuo valebunt tamquam authenticum instrumentum, quorum dicta sunt redacta in publica monumenta, C. de re iud., gesta. Item contra illos potest obiici in personas, sed contra istos non, si appareat instrumentum denunciationis, ut dicit Vincen. Sed hoc non est verum. Item hic producuntur ubi non movetur, nec timetur lis in praesenti; ibi secus. Et nota quod haec publicatio videtur habere locum etiam tantum in defensione sive exceptione, non autem in actione. Nec est contrarium ff. ad leg. Aquil., in lege Aquilia, quia isti testes consignantur. Sic intelligit dominus Azo legem illam. Immo dico idem in actione quandoque per eadem legem ff. ad leg. Aquil., in lege Aquilia. Ibi publicantur et sententia fertur, sed condemnationis exactio competit tantum cum extiterit conditio, ut ibi dicitur, supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.; in Auth de testi. § et hoc verum est, coll. 7. Sed in his duabus concordantiis consignantur, et in authentica praedicta, ubi dicit publicantur, id est, publica manu transcribuntur, ut loquatur ante litis contestationem cum illa decretali supra, ut lite non cont., quoniam, secundum unum modum legendi. Si vis intelligere authenticam loqui in casu decretalis huiusmodi, tunc proprie sedet publicantur, id est, in publica monumenta reducuntur, ut ibi dicitur. Vincen.
Monumenta
Haec est bona provisio ad cautelam futuorum, ut sic redigantur testes in publicam formam. Et aliud consilium poterat habere ecclesia ista contra patronos, ut faciant ei chartam libertatis, sicut agitur pro apocha facienda, C. de fid. instrum., plures. Sicut libertus agit contra patronum, ut faciat ei chartam manumissionis, C. de liber. caus., sicut datam. Agat ergo ecclesia officio iudicis, secundum leges ageret condictione ex illa lege C. de liber. caus., sicut datam; et ff. de condi. ex leg., si obligatio.
Denunciando
Arg. quod valet receptio testium, nisi denunciatio de hoc etiam facta sit parti adversae, supra, de testib., in nomine; infra, de fideiuss., constitutus; et supra, ut lite non cont., quoniam; et 3. q. 9, chartae, quod est verum. Item arg. quod denunciatione sive veniat ad videndum testes sive non, valet receptio testium, supra, de testib., in nomine. Et de hac denunciatione fieri debet publicum instrumentum, ut si dubitaretur de denunciatione forsitan, quia si negaretur ab adversario, probaretur per instrumentum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.