Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.13 Cum inter vos
tit. De sententia et re iudicata · 11 glosses
Idem Abbati et Conventui S.Zenonis Veronensis.Incipit Cum inter vos · alleged in the gloss as de re iudic., cum inter vos — 19× per the register · find the allegations →
Pleno iure
In spiritualibus et temporalibus, 16. q. 2, visis; et infra, de privileg., quoniam.
Similibus
Et ita abbas huiusmodi iura episcopalia possidere in ecclesiis potest et praescribere, supra, de praescrip., auditis; et supra, de praescrip., cum olim.
Testimonio
Alias non valeret, quia patriarcha vel archiepiscopus in diocesi suffraganei sui nihil disponere possunt, nisi quantum canones illis concedunt, infra, de excess. praelat., sicut; et supra, de offi. ord., pastoralis, ubi de hoc; et 9. q. 3, conquestus.
Sua vice
Potest enim quis subscribere per se vel per alium, arg. ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse; arg. C. de testament., hac consultissima, in princ. Sed illud est cum ipsi sciunt scribere. Sic etiam cum alieno annulo possunt signare testamentum, C. de testament., si unus.
Cardinalem
Qui delegatus fuit ad causam, sed forte fuit appellatum ab ipso.
A quo
Hic corrigitur textus decretalis, quia ista est littera registri: a quo fuerat iudicatum, quod vel archipresbyter ecclesiam dimitteret aut abbati obedientiam repromitteret. Credens etiam quod testes vera deposuerint coram eo, qui de fidelitate manifestum protulerant testimonium, idem et ipse sententialiter diffinivit.
Donationis
Quia donatio non valebat, quae non fuit facta secundum formam iuris, 12. q. 2, sine exceptione; infra, de dona., pastoralis. Et ideo confirmationes vel privilegia, quae illam donationem confirmabant, non valebant. Quia si principale non tenet, nec accessorium, supra, de fide instrum., inter dilectos; et C. de legi. et const., non dubium.
Ad litigantes
Secus quo ad alios, C. de exception., pro portione; et infra, de re iudic., cum super; et supra, de testib., veniens 2; et infra, de re iudic., quamvis. Nisi in casibus in causa filiationis, ff. de liber. agnosc., senatus § ulti.; et ff. de liber. agnosc., in omnibus; et ff. de liber. agnosc., sive. Item in causa testamentaria, ff. de inoffic. testam., qui repudiantis; et ff. de inoffic. testam., posthumus § 1. In causa liberali, ff. de statu hom., ingenuum.
Iudicatam
Hoc est post decem dies, infra, de re iudic., quod ad consultationem; et supra, de elect., cum dilectus, in fi.; et 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; ff. de condi. indeb., eleganter § 1. Unde postea retractari per appellationem vel supplicationem non potest. Laur.
Contra ius constitutionis
Illa enim nec transit in rem iudicatam. Nec est necesse appellare ab ea, 2. q. 6 § diffinitiva. Et sic intellige quando in sententia error exprimitur, ut infra, de sent. excom., per tuas; et ff. de appellat., si expressum; et supra, de re iudic., inter caeteras, ubi de hoc; et supra, de re iudic., sententia; et in 2. q. 6 § diffinitiva.
Sermonibus praevalente
Forte hoc ideo dixit, quia res aliter fuit narrata quam gesta. Sic ff. de re iud., actorum. Et veritas rerum errore gestorum non vitiatur, ff. de off. praes., illicitas § 1. Hoc vult dicere secundum Io. Quia verba sive sermo donationis non concordabant sententiae. Sensus huius litterae talis est: sententia hic appellatur veritas gestorum, quia res iudicata pro veritate accipitur, ff. de statu hom., ingenuum. Sermones hic appellat alia quae allegabantur, scilicet donationes, privilegia, confirmationes super donatione, quae nihil valebant. Et ita veritas gestorum, id est, sententia quae lata fuit auctoritate gestorum, quae in prima causa probata fuerunt, quae praesumuntur legitime acta, praevalent sermonibus, praedictis donationibus, et confirmationibus nihil valentibus. Et ita Papa sententiat secundum primam sententiam tantum in duobus articulis qui continebantur in sententia, et hunc intellectum probat lex praedicta, ff. de off. praes., illicitas § 1. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.