The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata

X 2.27.9 Inter caeteras

tit. De sententia et re iudicata · 2 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Inter caeteras · alleged in the gloss as de re iudic., inter caeteras 2× per the register · find the allegations →
Evacuari
Cum sententia tenuerit et appellatum fuit ab ea. Vel evacuetur de facto, cum est nulla. Simile infra, de rebus ecc. non alien., si quis.
Manifestam
Puta quia lata est contra ius scriptum, scilicet contra leges vel canones, supra, de re iudic., sententia. Ita quod in ipsa sententia continebatur error, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. item si sententia contra ius scriptum; et infra, de confirm. util. vel inutil., examinata; et infra, de sent. excom., per tuas, et hic in fine. Et ita ipso iure nulla est talis sententia, ut supra, de re iudic., sententia, ubi de hoc. Aliud est cum lata est contra ius litigatoris, quia tunc transit in rem iudicatam nisi fuerit appellatum, infra, de re iudic., cum inter vos. Et si per iniuriam iudicis damnatus fuit, poterit agere contra iudicem qui fecit litem suam ad interesse, ff. de iud., filiusfamilias; et ff. de evict., si per imprudentiam; et infra, de empt. et vend., si venditori. Et infamis efficitur, C. de po. iud. qui mal. iud., de eo. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.