Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.11 Quoniam contra falsam
tit. De probationibus · 18 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Quoniam contra falsam · alleged in the gloss as de probat., quoniam — 43× per the register · find the allegations →
Directa probatio
Directa ideo dicit, quia indirecte bene probatur negativa, infra, de testib., ex tenore. De hac tamen materia plene dictum est supra, de elect., bonae 1. Et quae ibi dicta sunt, hic possunt notari, et ideo hic non dicimus. Ber.
Extraordinario
Id est, delegato, 3. q. 3, induciae § spatium, vers. ei autem. Et etiam extraordinarium vocat quando non proceditur in figura iudicii, sed iudex procedit ex officio suo in modum inquisitionis vel denunciationis, infra, de accusat., inquisitionis; et infra, de accusat., super his; et infra, de accusat., qualiter et quando 1; et infra, de accusat., olim, quia ex tunc omnia conscribenda sunt.
Duos viros
Sic ergo videtur quod tabellio aequivaleat duobus, ex quo loco tabellionis adhibentur duo idonei. Alibi videtur quod aequivaleat tribus, 16. q. 3, placuit § potest, vers. is autem. Et sic videtur quod plus credatur scripturae tabellionis quam scripturae episcopi vel alterius iudicis, quia scripturae iudicis non creditur nisi habeat testium subscriptionem, infra, de testib., cum a nobis. Et hoc ideo est, quia cum tabellio iuratus est, credendum est instrumento suo, infra, de praescrip., ad audientiam; et infra, de praesump., illud, in fi. Sic etiam consuetudo regionis habet, ut credatur instrumento principis, infra, de fide instrum., cum dilectus. Et licet circa iudicia credatur scripturae tabellionis, tamen circa contractus non creditur ei nisi habeat testium subscriptionem, in Auth. de hered. et Falc. § sancimus, coll. 1. Ex quo enim scriptura invenitur in actis publicis, licet non habeat testium subscriptionem, creditur ei, arg. 30. q. 1, pervenit; et C. de fid. instrum., authen. ad hoc; et in Auth. de his qui ingred. ad appel. § illud etiam, coll. 5. Et hoc idem colligitur ex hac littera, quia videtur sufficere tabellio. Vel si tabellio haberi non potest, duo idonei viri valent. Nec hic dicitur quod in praesentia testium illud fiat, sed tutius est ut adhibeantur, si adhiberi possunt.
Citationes
Ut per hoc appareat quod perpetuata sit iurisdictio si hoc negaretur, vel revocaretur in dubium, supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de offi. deleg., licet. Et sic reus per conventionem solam non posset postea declinare forum transferendo se ad alium locum, supra, de for. compet., proposuisti; et ff. de iud., si quis postea. Sed videtur quod de hoc credendum esset iudici cum nuncio credatur, infra, de appell., cum parati; ff. de reb. eorum qui sub tut., magis § illud; et 65. dist., si forte, in fi. Sed forte hodie non creditur soli nuncio, nisi esset publicus nuncius et iuratus, et talibus nunciis creditur in foro civili secundum consuetudinem Lombardorum. Iure isto videtur quod non sit ei credendum, nisi constet alias legitime.
Dilationes
Quae continere debent quantum spatium contineat unaquaeque dilatio consideratis circumstantiis viarum et temporum, arg. infra, de appell., cum sit Romana; ff. de iud., nonnumquam. Nec prima dilatio debet peremptoria esse, nisi fieret hoc ex causa, supra, de dilat., dilecti. Et ut sciatur quando, quia posset puniri ut contumax, quia excommunicari vel etiam in possessionem mitti non debet, nisi post trinam citationem vel unam peremptoriam, 24. q. 3, de illicita; et infra, de sent. excom., sacro; et ff. de re iud., contumacia. Tamen si ad primam non veniat citationem, condemnabitur alteri parti in expensis in secunda citatione cum venerit, C. de iud., sancimus; et supra, de procurat., querelam, ubi de hoc.
Recusationes
Et sic patet quod iudicis recusatio redigenda est in scriptis, arg. infra, de appell., secundo; et infra, de appell., cum speciali. Et recusatione iudicis proposita non debet postea super principali procedere, donec de ipsa constiterit. Et si iudex non admittat iustam recusationem, cassabitur quicquid postea fecerit, si appellatum fuerit contra hoc, supra, de offi. deleg., super quaestionum, in fi. Quid iuris sit in recusatione dicitur supra, de offi. deleg., suspicionis; et infra, de appell., cum speciali.
Exceptiones
Exceptio enim danda est in scriptis et redigenda in actis. Et hic proprie appellat exceptiones, quae proponuntur contra adversarium vel contra rescriptum, quia specialiter praemisit de recusatione iudicis. Proposita exceptione probabili iudex non debet procedere in quaestione princpali, donec de ipso constiterit, supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta. Nec simul de exceptione et princpali quaestione cognoscendum est, quia ordo iuris perverteretur, supra, de iudic., exhibita. Et ex ordine istorum verborum notatur qualiter exceptiones proponantur. Recusatio enim iudicis naturaliter praecedit, et ideo primo proponenda est et expedienda. Et si illa non probetur, proponantur exceptiones postea, et illae coram delegato probari debent, et per ipsum examinari, supra, de rescript., super litteris; et supra, de for. compet., ex parte. Si vero iudex statuat terminum ad omnes exceptiones dilatorias proponendas, quod et facere potest et debet, infra, de except., pastoralis, proponere debes omnes tam contra iudicem quam contra alios, et eis propositis procedetur statim primo loco super iudicis recusatione, pendentibus aliis quousque expedita sit quaestio recusationis, cum illa sit praeiudicalis, quia ea probata aliae postea locum non habent.
Petitiones
Ideo petitio sive libellus dari debet in scriptis, quia secundum formam petitionis formari debet sententia, infra, de simon., licet Heli. Et si inepta fuerit, succumbit, supra, de iudic., examinata. Et ut sciat reus an velit credere vel contendere deliberatione habita, 3. q. 3, offeratur, arg. supra, de dilat., praeterea. Item nisi certa sit petitio, non citabit iudex reum, ut 5. q. 2, si primates; et 3. q. 9, iudicas. Et sic est optimum argumentum quod oblatio libelli sit de substantia iudicii, argumentum optimum supra, de libel. oblat., ignarus, ubi de hoc.
Responsiones
Quae debent fieri ad petitionem actoris iudice interrogante vel etiam actore, ut apparet lite contestata, quae fit tantum per petitionem et directam responsionem ad eam, supra, de litis contest., olim; et supra, de elect., dudum ecclesia. Qua omissa licet positiones factae fuissent et responsiones, non tamen valebit iudicium, ut ibi.
Interrogationes
Id est, positiones, quia actor ponere debet id super quo intendit habere confessionem rei, et sic ponit talis syndicus hoc, dum tamen faciat ad instructionem causae, et reus debet respondere, credo vel non credo, si iuratum est de calumnia. Si iuratum est solummodo de veritate dicenda, debet simpliciter respondere sic vel non, concedo vel nego. Et per positiones has et responsiones non fit litis contestatio, ut dictum est. Et sic differentia est inter responsionem quae fit per litis contestationem, et quae fit postea per positionem actoris, ut hic patet. Vel ponuntur proprie interrogationes quae fiunt a iudice ex officio, quia quotiens aequitas ipsum movet, potest interrogare partes, ff. de interrog. act., ubicumque; et 30. q. 5, iudicantem. Et etiam postquam conclusum est in causa, infra, de fide instrum., cum Ioannes. Et etiam pars potest interrogare et valet responsio, supra, de dolo et contu., prout; ff. de interrog. act., si sine § 1. Et advocatus potest interrogare, ff. de adulter., si postulaverit § quaestioni.
Confessiones
Et taciturnitas etiam scribi debet, puta interrogatus noluit respondere. Talis taciturnitas pro confessione habetur, ff. de interrog. act., de aetate § nihil interest. Et est arg. 65. dist., et si forte; et 54. dist., si servus. Et huiusmodi confessiones factae ad petitionem actoris vel iudicis, et etiam partis possunt revocari, quae fiunt post litem contestatam, si quis probaverit se errasse, supra, de confess., ex parte, ubi de hoc.
Instrumentorum productiones
Scilicet ut sciatur utrum exhibitum sit tempore competenti. Nam postquam conclusum fuerit in causa, produci non poterit, infra, de fide instrum., cum dilectus. Ber.
Interlocutiones
Licet sit scribenda sententia interlocutoria, non tamen dicitur quod proferenda sit in scriptis. Sed sufficit quod scripta sit in actis. Aliud consuevit dici de sententia diffinitiva, quae nisi sit lata in scriptis, nec nomen sententiae habere meretur, 2. q. 1, in primis, vers. sed et de personis. An transeat interlocutoria in rem iudicatam, dicitur infra, de appell., cum cessante.
Appellationes
Ut sciatur an infra decem dies sit appellatum, quia postea non valeret appellatio, 2. q. 6, anteriorum § biduum.
Renunciationes
Postquam renunciatum est et conclusum, in causa nulla admittitur exceptio vel allegatio vel instrumentum, C. de compensat., compensationes, arg. lex ad hoc; infra, de testib., de testibus; et infra, de fide instrum., cum dilectus; et supra, de caus. poss. et propr., pastoralis, nisi evidens ratio moveat iudicem, ut in decretali supra, de caus. poss. et propr., pastoralis.
Tempora
In quo loco facta sint, et quo die, et mense, et quo anno domini. Omnia ista debent scribi in omnibus supradictis, et huiusmodi instrumenta sive processus communia sunt, et utrique parti cum die et consule integraliter sunt edenda, ut infra dicitur. Alioquin si non edantur ea quae communia sunt, licite appellatur, infra, de fide instrum., G perpetuus; et C. ut lit. pend. vel post prov., licet; C. de edend., is apud quem. Et rescriptum Papae integrum debet edi, arg. supra, de dilat., praeterea; et supra, de rescript., eam te; et supra, de rescript., constitutus; et infra, de fide instrum., ex litteris. Idem est in omnibus communibus instrumentis, secus in propriis privilegiis, infra, de fide instrum., contingit; ff. de edend., qua quisque § editiones. Nisi adversarius illud vellet probare falsum, infra, de fide instrum., inter dilectos; C. de contrah. et comm. stip., optimam.
Negligentiam
Si culpa vel negligentia iudicis pars aliqua damnum incurrat, iudex totum resarciet, infra, de sent. excom., sacro; C. de testi., si quando, in fi.; de iud., sancimus, in fi. Et iudex qui negligit iustitiam facere, litem facit suam, 23. q. 2, dominus noster. Item etsi per iniuriam iudicis facta est, infra, de empt. et vend., si venditori; et C. de evict., emptor fundi.
Praesumatur
Sed numquid correcta sunt iura, quae dicunt quod semper praesumitur pro his quae a iudice facta sunt, supra, de elect., bonae 1; et supra, de renunciat., in praesentia; et supra, de probat., post cessionem; et infra, de re iudic., sicut; et Inst. de fideiussor. § in stipulationibus; et 2. q. 6, hoc etiam placuit, arg. Dixit Io. super hoc quod semper creditur sententiae iudicis ubi constat de processu causae. Sed ubi revocatur in dubium de processu iudicis non est praesumendum pro iusto ordine, nisi probetur per acta. Nam et victores non aliter potientur sententiis, nisi eas ostenderent recte latas, in Auth. de his qui ingred. ad appel. § si illud, coll. 5. Si acta sunt perdita, probetur perditio et sufficit, vel etiam processus probetur per testes, arg. infra, de privileg., cum olim essemus; et infra, de testib., Albericus; et infra, de re iudic., sicut; et C. de testament., publicati. Tamen si episcopus denunciet aliquem excommunicatum, standum est sententiae suae, licet non adsit subscriptio testium, 11. q. 3, curae; et supra, de probat., post cessionem, ubi de hoc. Si tamen dicat se inordinate vel iniuste excommunicatum, iudex aut etiam adversarius debet ostendere quod debito modo excommunicatus est, infra, de sent. excom., sacro, in princ. Sed pone quod personae illae quae debent acta conscribere, appareant subscripsisse omnibus actis, numquid praesumitur in tantum pro eis, ut in contrarium probari non possit? Dico quod admittitur probatio in contrarium, supra, de probat., post cessionem; et infra, de testib., cum a nobis, quia etiam contra instrumentum quantumcumque publicum sit, recipiuntur testes, C. de probation., cum precibus; et infra, de fide instrum., cum Ioannes. Nam et partes possunt contradicere actis, C. de relat., si quis; et 2. q. 6 § biduum, vers. verendum est etc. Et bene contradicere possunt, quia quandoque compertum est eulogia ex mala fide scribi, ut ff. de cust. reo., divus; arg. infra, de accusat., cum dilectus. Et hoc verum est dummodo per plures et meliores probetur contrarium. De hoc dictum est supra eodem capitulo. Tertio ex ordine verborum istius decretalis debes colligere qualiter iudex debeat procedere in negotio alicuius causae a principio usque ad finem, quia primo loco debet citare, et ita per ordinem, ut littera dicit, procedere debet. Inno. iiii dicit quod si sententia lata est utraque parte praesente vel procuratoribus partium a qua non est appellatum, et sententia in scriptis appareat, in tantum praesumitur pro ipsa, quod si aliqua partium vellet eam impugnare ratione processus non debet audiri, quia praesumendum est quod omnia sint legitime acta ex quo tempore sententiae nihil dixit nec appellavit. Tamen credo si sententia detur, quod taciturnitas partium non possit facere sententiam aliquam, quae nulla est, ut si lis contestata non sit, aut si die feriata esset lis contestata. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.