The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.7 Eam te

tit. De rescriptis · 7 glosses
Idem Tornacensi Episcopo.Incipit Eam te · alleged in the gloss as de rescript., eam te 14× per the register · find the allegations →
Ecclesiae tibi commissae
Scribebatur capitulo vacante ecclesia.
Fidem Christi suscepit
Hic praesumit Papa ex subsequenti honesta conversatione, ut patet in antiqua compilatione, infra, de praesump., ex studiis. Sicut econverso ex antecedenti praesumitur prosequenti, infra, de praesump., mandata; et 2. q. 1, in primis § si vero de crimine, vers. si vita eius vel opinio talis antea non extitit, in fi.; 61. dist., miramur, in fi., vers. merito; ff. de susp. tut., tutor § quaeri potest; et C. de suscept. et arc., si aliquid, lib. 10.
Quia donatio
Bene allegabant, quia non habebant potestatem conferendi, sed episcopus. Si tamen Papa contulisset beneficium alicui, et mandaret ut ipsum recipiant, tunc bene valent litterae, et ipsum recipere debent. Et econverso si collatio pertinet ad capitulum, non debet scribi episcopo.
Infecto negotio
Per litteras directas capitulo non tenebatur episcopus istum recipere de necessitate, de honestate tamen ipsum recipere debebat. Sed de hoc reprehenditur, quia dicebat quod non receperat inde mandatum, nec etiam per litteras istas plene colligitur quod ei teneatur beneficium conferre. Vel dic quod bene tenetur eum recipere et conferre praebendam, ut apparet ex forma mandati, supra, ubi dicit, in canonicum reciperent et praebendam conferrent, et per alia verba, scilicet, mandatum dedimus et praeceptum, 14. q. 1, quisquis § quod precipitur; infra, de verb. sign., in his.
Deberes
Arg. quod quis cum aliis facere debet, si facultas se obtulerit, ipse solus facere debet, sicut solus potest emendare quod cum aliis malefecit, infra, de iureiur., sicut nostris, ubi de hoc; et 35. q. 9, quod quis commisit. Arg. contra infra, de cleri. coniug., diversis, ibi solvitur. Et est arg. quod causa alicui delegata ipsum sequitur, nec transit ad successores. Sed contrarium verum est, infra, de offi. deleg., quoniam abbas; et infra, de offi. ord., pastoralis § praeterea. Item arg. quod si aliquid mandatur capitulo, cuilibet de capitulo sigillatim intelligitur esse mandatum, qui illud implere possit. Et si tunc illud facere non possit, illud debet facere cum potuerit, et ita cum episcopus sit de capitulo tamquam caput, infra, de concess. praeben., post electionem, in parte decisa; et infra, de his quae fi. a prael., novit. Non poterat dicere quod non recepisset mandatum, arg. contra 12. q. 2, episcopus § qui manumittitur.
Datam litterarum
Ad hoc semper consuevit notari haec decretalis, quod lata litterarum semper consideranda est, ut infra, de rescript., constitutus; et infra, de sent. excom., si aliquando. Arg. contra quod praesentatio litterarum et non data consideranda est, infra, de rescript., capitulum; et infra, de cleri. non residen., qualiter; et infra, de praeben., dilectus filius 2; et ad idem, infra, de usur., quia frustra; et infra, de appell., ut debitus. Rationem istius contrarietatis dicemus super illa decretali infra, de praeben., dilectus filius 2. Item est hic arg. quod edendus sit dies, et consul adversario, arg. infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque; et C. de contrah. et comm. stip., optimam. Sed contra ff. de edend., qua quisque; et ff. de edend., si legatum; et ff. quemad. test. ap., tabularum § diem autem. Solutio: in editione litterarum domini Papae facienda adversario omnia ponenda sunt, quoniam litterae sunt communes, arg. infra, de dilat., praeterea. Et ea quae communia sunt, integraliter sunt edenda, infra, de probat., quoniam. Et litterae tradendae sunt ad videndum, infra, de fide instrum., si scripturam; et infra, de fide instrum., G perpetuus, decretali Gregorii ix, et ibi dicemus de editione instrumentorum. Ad idem arg. infra, de offi. deleg., cum in iure.
Iudaeus
Quoniam de Iudaeis conversis Ecclesia fundata fuit, 21. dist., in novo; et 32. q. 4, recurrat.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.