The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.19 De usuris

X 5.19.14 Quia frustra

tit. De usuris · 2 glosses
Idem.Incipit Quia frustra legis · alleged in the gloss as de usur., quia frustra 18× per the register · find the allegations →
In legem
Eandem scilicet, ff. quod metus cau., isti quidem; et supra, de appell., an sit; et supra, de appell., constitutis 1; et C. de iure delib., scimus § si vero postquam. Arg. contra supra, de appell., dilectis filiis, ubi decanus qui non detulit appellationi auditur appellans in eodem negotio. Et idem videtur si in alium delinquat, ff. de ritu nupt., filio patroni § 1, ubi patronus qui contra unam legem venit beneficium alterius amisit, ff. de minor., auxilium, in fi., ubi minor delinquens beneficium restitutionis amittit. Vincen. et Io. reliquerunt hoc disputationi, utrum delinquens contra legem unam aliarum perdat beneficium. Ego non credo quod propterea perdat beneficium alterius, quia sic puniretur in eo in quo non deliquit. Sufficit ergo quod amittat legis beneficium quam contempsit, ut dicunt primae concordantiae. Et illa lex ff. de minor., auxilium, loquitur in crimine, ubi non restituitur minor, nec illa ff. de ritu nupt., filio patroni, obstare videtur.
Restituerit
Numquid sufficit cautio de restituendo? Respondeo quod non, arg. supra, de re iudic., cum aliquibus; ff. de pigner. act., quod si non solverit. Nisi forte magna causa intervenerit, arg. ff. de re iud., si se non obtulit § ait praetor. Puta si non sit solvendo, tunc sufficit praestare cautionem quod ipse restituet et audiri debet, ut postea alii restituat, arg. supra, de restit. spol., olim vobis; et supra, de solution., Odoardus; et ff. de cess. bon., si debitoris. Vel si ille cui debetur consentiat, quia satisfactum intelligitur, ff. de pigner. act., si rem § omnis; arg. supra, de re iudic., quod ad consultationem. Item quid si nullus agit contra istum pro usuris? Dixit Io. et Tanc. quod facta denunciatione in publico si nullus apparet qui petit, debet iste audiri per litteras sicut facit qui rem invenit alienam, ad evadendum poenam furti denunciet publice, ut cuius est res veniat, ff. de fur., falsus § qui alienum. Hoc non credo sufficere, non enim excusatur usurarius si nullus repetat ab eo vel si denunciet. Immo etiam tenetur usuram restituere saltem pauperibus si nullus apparet cui restituat. Aliter non liberatur a peccato, ut supra, de usur., cum tu. Unde cum non sit adhuc emendatus, si in crimine perseveret retinendo alienum non est audiendus. Et hoc patet per litteram istam. Quia nisi restituerit vel adhuc restituat cum effectu, ergo beneficium legis habere non debet, cum adhuc contra illam in crimine perseveret. Unde potest ei dici, eiice primo trabem de oculo suo, quam festucam de oculo fratris tui, 1. q. 1, multi; et 3. q. 7, infames § porro, in fi. Et ita iudex non procedat per litteras tales, nisi postquam constiterit, quam plene purgatus fuerit. Et hoc intellige cum est manifestus usurarius, alias iudex non denegaret ei audientiam. Et sic iudex ex officio suo potest eum repellere exemplo Domini, 3. q. 7, qui sine; 3. q. 7, postulatus; et supra, de except., exceptionem; et infra, de usur., cum in diocesi; et supra, de usur., quam perniciosum. Arg. idem erit si non sit manifestus usurarius, et reus excipiat quod non debet audiri, cum eodem reatu criminis involvatur, probatione recepta non auditur nisi restituat, ut dixi. Item quid si aliquis contendat in iure cum ipso impetrante, et appellatur ante causam, numquid expedietur ante causam appellationis? Arg. est hic quod sic ex eo quod dicit, nisi prius restituerit etc. Si usurarius impetrator appellet, non audirem illum interim per litteras illas. Item habes hic quod litterae quae ab initio non valent, postea convalescunt, supra, de for. compet., verum; supra, de for. compet., licet ex suscepto; et supra, de for. compet., ex tenore. Et hoc verum est quando ab initio non sunt nullae ipso iure. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.