The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.7 Verum quoniam

tit. De foro competenti · 5 glosses
Idem.Incipit Verum quoniam de · alleged in the gloss as de for. compet., verum 4× per the register · find the allegations →
Quaestio mota fuit
Vacante ecclesia, unde non erat qui de illa quaestione posset cognoscere, nec tunc aliquid fieri potest in praeiudicium vacantis ecclesiae, infra, ne sede vac. nih. inn., per totum. Unde praepositus non tenebatur nec debebat respondere de feudo ecclesiae coram alio iudice, supra, de for. compet., ex transmissa; et supra, de iudic., caeterum. Et ideo Papa mandat quod differatur quaestio illa quousque ecclesia praelatum habuerit.
Consecratus
Idem esset si electus esset et confirmatus, quia tunc habet plenam administrationem, quantum ad ea quae pertinent ad iurisdictionem, supra, de elect., transmissam; arg. ad idem supra, de translat., inter corporalia.
De feudis
Supple cognitio de feudis.
Cognitionem
Quia forte dicebatur ab adversariis, quod non erat feudum ecclesiae sed potius imperatoris. Unde dicit hic sub conditione, et si episcopus esset negligens in quaestione feudi procedere, saecularis iudex postea procederet, sicut econverso, supra, de for. compet., ex transmissa. Non enim cognitio feudi ecclesiastici semper ad iudicium ecclesiae spectat, ut notatur supra, de iudic., caeterum. Sed contra videtur potius quod saecularis iudex non possit supplere negligentiam episcopi, sed per Papam tunc supplenda est illa negligentia, quia non ad iudicem saecularem de hac causa pertinet, etiam si laici sint, arg. supra, de iudic., caeterum.
Alioquin
Id est, si ad ecclesiam non pertineat.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.