Book II › tit. 2.2 De foro competenti
X 2.2.6 Ex transmissa
tit. De foro competenti · 4 glosses
Idem.Incipit Ex transmissa nobis · alleged in the gloss as de for. compet., ex transmissa — 10× per the register · find the allegations →
R.
Forte clericus erat iste R., quia alias Papa non dedisset ei litteras. Quia licet concedat clerico contra laicum, non tamen concedit laico contra laicum, dum tamen habeant alium superiorem, cum consuetudo curiae sic se habeat, nisi de consuetudine, et sponte se subiiciant iurisdictioni ecclesiae. Sic potest intelligi supra, de arbitr., innotuit, et consimilia, et supra, de for. compet., si clericus, in fi.
Dominus
Quo ad feudum illud. Alias videtur quod erant milites ecclesiae, ut supra dicitur in littera.
Ne in iudicio ecclesiastico responderent
Quod quidem facere potuit, cum Papa talem prohibitionem admittat. Qualiter causa feudi debeat tractari dicitur supra, de iudic., caeterum.
Distulerit
Et sic per negligentiam iudicis saecularis iurisdictio, quae prius erat inefficax apud delegatum, modo est efficax. Sic infra, de for. compet., licet ex suscepto; et infra, de for. compet., ex tenore. Sic etiam delegatus per negligentiam perdit iurisdictionem, et transfertur ad ordinarium, supra, de offi. ord., significavit; supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.