Book II › tit. 2.8 De dilationibus
X 2.8.1 Dilecti filii
tit. De dilationibus · 2 glosses
Alexander III. Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis.Incipit Dilecti filii abbas · alleged in the gloss as de dilat., dilecti — 5× per the register · find the allegations →
Nimis brevem
Sed quem terminum dicis nimis brevem, cum hic non exprimatur quot dierum terminum iudices statuerunt? Hoc relinquo arbitrio iudicis inspecta qualitate negotii, et locorum distantia, infra, de appell., cum sit Romana.
Peremptorium
Quod esse non debet, immo tribus edictis vel uno peremptorio quod continere debet tantum tempus quantum tria edicta, 24. q. 3, de illicita, circa medium, vers. quicumque; et in Auth. de litigios. § si vero casu, coll. 8; et ff. de re iud., contumacia; et ff. de iud., ad peremptorium; et ff. de iud., nonnumquam. Unde quia nimis brevem terminum statuerunt, iusta fuit causa appellandi, ex causa tamen peremptorium istud potest moderari sicut iudex viderit expedire, ff. de iud., nonnumquam; et supra, de offi. deleg., consuluit, circa fi., et hic, vers. nisi forte. Sicut tempus quod datur condemnatis arbitrarium est, infra, de re iudic., quod ad consultationem; et ff. de re iud., qui pro tribunali. Sic et tempus appellationis potest moderare iudex, infra, de appell., cum sit Romana; et infra, de appell., cum speciali. Et qui ex causa nimis brevem terminum peremptorium statuerit, exprimere debet causam in citatione, ut pars illa causam non habeat appellandi, supra, de in integ. restit., tum ex litteris, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.