The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.3 De libelli oblatione

X 2.3.1 Ignarus

tit. De libelli oblatione · 1 gloss
Ex concilio apud sanctum Medardum.Incipit Ignarus episcopus dixit · alleged in the gloss as de libel. oblat., ignarus 4× per the register · find the allegations →
Libellum reclamationis
Nota quod duplex est libellus. Est autem libellus conventionalis seu postulationis, qui datur in civilibus quaestionibus, infra, de libel. oblat., dilecti, de quo hic intelligitur. Et est libellus accusationis qui datur in criminalibus actionibus, ut 2. q. 8, descripta § libellorum; et infra, de accusat., per totum; et 2. q. 1, legum. Est ergo libellus scriptura in qua continetur res quae petitur, et causa petendi, et nomen actoris et rei, et coram quo iudice, ut infra, de libel. oblat., per totum. Et sic patet quod semper offerendus est libellus iudici et per ipsum reo, ut ipse reus possit deliberare, ut 3. q. 3, induciae § offeratur. Et in scriptis debet dari, ut hic patet, et C. de lit. contest., authen. offeratur; et infra, de probat., quoniam. Et in principio litis per praedictam authenticam C. de lit. contest., authen. offeratur. Nota tamen arg. contra 11. q. 1, si quis cum clerico. Sed illud obtinet in modicis et vilibus causis, ubi scriptura non requiritur. Item contra infra, de dolo et contu., prout. Et illud intelligo quod libellus antea datus fuerat. Et per talem libellum sic oblatum iudici et postea reo, actio annalis perpetuatur, C. quan. lib. princ. dat., temporales. Et rem litigiosam facit subsecuta per executorem conventione, ut C. de litig., authen. litiogiosa. Et interrumpit praescriptionem, C. de praescri. trig. vel quad. ann., sicut. Sed numquid libelli oblatio est de substantia ordinis iudiciarii? Videtur quod sic, quia concilium istos fratres noluit audire nisi primo libellum scriberent, et optimum arg. infra, de probat., quoniam. Et per libellum apparet de modo agendi secundum quem semper debet formari sententia, infra, de simon., licet Heli; infra, de accusat., qualiter et quando 1; et per authenticam praedictam C. de lit. contest., authen. offeratur. Optime videtur probari, ubi dicit: litis autem contestatio contra hoc indultum habita pro nihilo est. Et sic videtur quod sit de substantia, sicut et litis contestatio, infra, de litis contest., olim; et supra, de elect., dudum ecclesia. Dicunt tamen quidam quod non est de substantia iudiciarii ordinis oblatio libelli. Et sic potest omitti tacite, sicut consuevit dici de iuramento calumniae. Alii contra quod non valet quicquid factum est, et hoc per iura praedicta, nisi sit vilis causa, ut dictum est, quod melius videtur iure canonico. Ista enim principalia sunt, libellus qui est principium et fundamentum causae, litis contestatio et quod sententia feratur in scriptis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.