Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus
X 2.23.11 Illud quoque
tit. De praesumptionibus · 12 glosses
Idem Genuensi Archiepiscopo.Incipit Illud quoque nobis · alleged in the gloss as de praesump., illud — 21× per the register · find the allegations →
Scienter
Ex quo scienter cohabitavit, ei non potest opponere notam servitutis, infra, de coniug. serv., proposuit. Sed si hoc ignorasset, tunc sufficit bene, ut in eadem decretali, et 29. q. 2, per totum.
Vendicans
Id est, eam petens in suam uxorem.
Nominant
Ista nominatio praesumptionem inducit, 32. q. 4, dicat aliquis; ff. de probation., imperatores. Non tamen sufficientem probationem inducit, C. de probation., non epistolis; et C. de liber. caus., iubemus, praeterquam in casu C. de Lat. libert. toll., cum dediticii § simili quoque.
Donationem
Dos enim constitui non potest nisi liberis personis, C. de Lat. libert. toll., cum dediticii § sed et si quis hominum. Sic eadem ratione donatio non potest constitui nisi in liberam mulierem et a libero viro, unde praesumptionem inducebat tale instrumentum, ff. de iure dot., si mulier § eius nomine. Sed non plene hoc probat, quia non fuit factum instrumentum super matrimonio, C. de nupt., neque sine nuptiis. Et ita non probat hoc esse quod ab hoc contingit abesse, supra, de translat., inter corporalia; et C. und. cognat., non hoc.
Fraudaretur
Nota casus in quibus dominus fraudatur a servo, infra, de coniug. serv., licet; et infra, de nat. ex lib. ven., indecens. Item alius casus est C. de Lat. libert. toll., cum dediticii § sed et si quis homini. Tertius est in Auth. de nupt. § si vero ab initio, coll. 4. Alius casus est in Auth. const. quae de digni. lib. a pat. pot., in princ., coll. 6.
Desponsaturum
Haec assertio praesumptionem tantum faciebat, quia potuit postea mutare voluntatem.
Annulos
Nota quod si annulus datur etiam mulieri in ecclesia vel in domo, praesumptio est pro matrimonio, 30. q. 5, feminae. Si coram parentibus, praesumuntur sponsalia, 30. q. 5, nostrates. Hoc faciebat ad praesumptionem.
Fama loci
Nota quod in talibus fama plurimum consideratur, arg. 2. q. 5, presbyter si a plebe; ff. de testi., testium § eiusdem; et 4. q. 3, si testes § item in criminali, vers. item saepe; et 35. q. 6, si duo; C. ne de stat. def., si mater; et infra, de eo qui cog. consang., super eo. Item est hic arg. quod fama sufficit ad probationem, si aliae praesumptiones coadiuvent, ita quod cum fama faciunt probationem. Et ita quae non prosunt singula, multa iuvant, infra, de praesump., litteris; et infra, de praesump., tertio; et supra, de testib., praeterea.
Uxorem
Sed quare requiritur alia probatio, cum cohabitatio sufficiat ad matrimonium, ff. de ritu nupt., in liberae? Respondeo: illa est praesumptio legis, sed canon non praesumit esse matrimonium nisi probetur propter periculum animae, 30. q. 5, aliter.
Matrimonium
Haec diffinitio ponitur, 27. q. 2 § 1; et Inst. de patr. potest., in princ.
Praesertim
Id est, maxime, quia idem esset sine ullo instrumento, si sola fama cum aliis probatur.
Officium suum fideliter
Quod semper praesumitur, infra, de praescrip., ad audientiam. Nisi contra praesumatur vel probetur. Nam tunc de crimine falsi utrique incumbit probatio, C. ad leg. Corn. de fals., ubi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.