Book IV › tit. 4.9 De coniugio servorum
X 4.9.2 Proposuit
tit. De coniugio servorum · 3 glosses
Alexander III. Praeposito et Priori Mortariensi.Incipit Proposuit nobis M. · alleged in the gloss as de coniug. serv., proposuit — 13× per the register · find the allegations →
Liberam esse credebat
Et sic nullum fuit matrimonium, si erat ancilla quam credebat liberam, 29. q. 2, per totum. Error enim conditionis impedit matrimonium, 29. q. 2, si quis ancillam § his ita.
Audivit
Supple et credidit. Non enim cuilibet referenti credere tenetur, arg. 23. q. 4, quam magnum; et ff. quod fals. tut., si id. Titubans enim pro ignorante habendus est, C. de condi. indeb., pro dubietate; ff. de liber. exhib., deinde ait praetor § is qui; et arg. infra, de secund. nupt., dominus; et 34. q. 2, cum per bellicam. Arg. contra, 22. q. 4, innocens; et ff. de pet. hered., item veniunt § cum antequam partes. Dic quod si iste habet conscientiam servitutis ex probabili causa et discreta, tunc praeiudicat sibi si carnaliter cognoscat. Si ex levi et temeraria, cui credi non debet, non videtur quod et praeiudicet, arg. infra, de sent. excom., inquisitioni; et infra, de coniug. serv., ad nostram. Sed pone quod iste movet ei litem conditionis, ipsa petit quod lite pendente reddat ei debitum, cum lite pendente iure suo privari non debeat, supra, ut lite penden., a memoria; supra, ut lite penden., laudabilem; et 16. q. 4, volumus; et 8. q. 4, nonne. Numquid ecclesia debet ei praecipere, ut debitum reddat, quod videtur per iura praedicta? Dicunt quidam quod bene tenetur reddere debitum ad mandatum ecclesiae, sed ipse non debet exigere, nec sibi fit praeiudicium. Tanc. dixit quod non debet exigere, nec exigenti reddere, quia ei fieret praeiudicium, quod videtur per istam litteram innuere. Et si compellatur, non reddat, quia si eam cognoscit uxoris affectu, fit ei praeiudicium si habeat conscientiam ex causa probabili et discreta, et sic statim esset matrimonium. Si fornicario affectu, peccaret mortaliter, quod facere non debet, immo potius pati debet excommunicationem, supra, de restit. spol., litteras. Et hoc dixit arg. illius decretalis, de sent. excom., inquisitioni. Sed satis videtur quod possit reddere ad mandatum ecclesiae, ut ex primo consensu ei coniungatur, quamdiu constet per sententiam de impedimento conditionis, et hoc ubi non est certus, licet aliquas inde habeat praesumptiones; secus si sciret pro certo. Et quod dicit littera ista, postquam audivit illam ancillam, cognoverit eandem, intellige ante litem motam, et sine mandato ecclesiae. Tunc enim intelligitur consentire, non obstante illo impedimento, et ita secus videtur si ad mandatum ecclesiae eam cognoscat. Ber.
Pro dote
Id est, vice dotis. Non enim fuit dos si fuit ancilla, ff. de iure dot., si mulier § ulti.; alias ff. de iure dot., Proculus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.