The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.21 De secundis nuptiis

X 4.21.2 Dominus

tit. De secundis nuptiis · 4 glosses
Lucius III. universis Christianis in captivitate Sarracenorum positis.Incipit Dominus ac redemptor · alleged in the gloss as de secund. nupt., dominus 6× per the register · find the allegations →
Ei constet
Supra, de spons., in praesentia, ubi notatur quid iuris sit de hac materia, C. de repud., authen. hodie; et in Auth. ut liceat mat. et avi. § quod autem, coll. 8.
Non deneget
Et ita propter dubium pro matrimonio, quod fieri debet, supra, de spons., iuvenis; et arg. supra, de matr. contrac. con. int., litterae; et ff. de iure dot., in ambiguis; nisi quando dubitatur an contractum sit matrimonium, quia clandestinum est. Quo casu potius praesumitur adulterium quam matrimonium, 30. q. 5, aliter; et arg. supra, de clan. despon., quod nobis.
Nullatenus exigendum
Hoc est propter conscientiam dubiam ex probabili causa; simile infra, de sent. excom., inquisitioni, in fi.
Adulterinis
Hoc intellige si postquam intellexerit pro certo de vita prioris mariti, cum secundo remaneat, quia statim est adulterium et non ante, 34. q. 2, cum bellicam. Et est arg. quod matrimonium quod ab initio valuit tractu temporis infirmatur, ff. de iud., si alter; et ff. de iud., si a me. Sed non fuit matrimonium ab initio in veritate. Sed nunc primo declaratur matrimonium non fuisse, sicut econverso, et ex futuro eventu apparet matrimonium ab initio fuisse, supra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.