The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.19 In praesentia

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Clemens III. Caesaraugustensi Episcopo.Incipit In praesentia nostra · alleged in the gloss as de spons., in praesentia 4× per the register · find the allegations →
Quantocumque
Arg. contra ff. de divorti., uxores, ubi dicitur quod per quinquennium debet expectari. Solutio: lex illa et consimiles non tenent per C. de repud., authen. hodie.
Viris
Ubi tamen versimiliter praesumitur de morte, si mulier nubat, excusatur, et viro reverso nisi sponte redeat ad virum, statim merito sunt notandae de adulterio, ut 34. q. 2, cum per bellicam. Si vero matrimonio contracto dubitant de morte, non exigant debitum se reddant. Et si postea certificatae fuerint de vita, statim recedant, infra, de secund. nupt., dominus.
Donec certum nuncium
Sic infra, de secund. nupt., dominus; et C. de repud., authen. hodie; et in Auth. ut liceat mat. et avi. § quod autem, coll. 8. Sed pone quod fuit aliquis in exercitu Sarracenorum, vel etiam in aliis, nec est reversus, nec potest certificari mulier de morte per magistrum militum, vel per alium. Tunc mittat ad locum si potest, vel ad vicina loca, ut inquirat si potest; alias expectet quamdiu certificata fuerit de morte, ut patet hic, et per iura praedicta. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.