The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.20 Inter opera

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Idem.Incipit Inter opera caritatis · alleged in the gloss as de spons., inter opera 1× per the register · find the allegations →
Revocare
Hoc est unum genus eleemosynarum, 45. dist., tria sunt genera. Et hoc quantum in te est, 43. dist., Ephesiis. Et primo a te, alias inordinata esset talis eleemosyna. Unde dicit Augustinus: qui vult dare eleemosynam, a se debet incipere. Unde scriptum est: miserere animae suae placens Deo, de poen. dist. 3 § sed si verba; de poen. dist. 3, qui vult. Sine hac, eleemosyna nulla valet ad vitam. Ad hoc enim praecipue tenentur praelati, 23. q. 4, ita plane. Hic tamen crimen meretricii sub dissimulatione pertransit ecclesia.
Publicas
Nulla necessitas eas excusat, ff. de ritu nupt., palam § non est; 32. q. 5, ita ne. Arg. infra, de poenit. et remiss., cum infirmitas, in fi. Quas etiam vilitas vitae indignas facit legum observatione, C. de adulter., quae adulterium, in fi. Et dicitur meretrix quae multorum libidini patet, 34. dist., vidua; vel quarum publice venalis est turpitudo, 32. q. 4, meretrices.
In uxores
32. q. 1, non est culpandus. Arg. contra, 32. q. 1, sicut crudelis. Solutio: contrarium loquitur de illa quae meretricari non desinit, et illa non est retinenda, ne patronus turpitudinis videatur. Hic de ea quae continere libenter vellet, si inveniret qui eam ducere vellet in uxorem. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.