Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.21 Ad quod
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Undecim annos
Et sic infra duodecim annos potest esse uxor, et hoc si malitia supplet aetatem, infra, de despon. impub., de illis 2; infra, de despon. impub., tuae nobis.
Per annum et dimidium
Et ita per patientiam sequentis temporis proxima causa sublata est per consensum sequentem, sicut infra, de despon. impub., de illis 2; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., significavit; et infra, qui matrim. acc. poss., insuper. Et eo ipso in domum viri traducta patienter perficit aetatem, et amplius praesumitur consensisse, ff. de ritu nupt., minorem. Contra quam praesumptionem probatio in contrarium non admittitur, infra, de sponos., is qui; et infra, de cond. appos., de illis. Et praecipue quia haec non posset probare se virginem, si vir dicat quod eam cognovit per aspectum corporis, sum iam sit corrupta, ut dicit in fi. Item est hic arg. ad multa de tacito consensu, 1. q. 1, constat; 50. dist., presbyteros; et ff. de liber. exhib., si filius sua. Unde versus: effuge cum poteris ne consensisse puteris. // Nam si perstiteris illius uxor eris.
Transivit
Unde neuter potest obiicere alteri adulterium, quia paria delicta mutua compensatione tolluntur, infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; ff. solut. matrim., viro; et 32. q. 6, nihil. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.