The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.7 De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium

X 4.7.2 Significavit

tit. De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium · 5 glosses
Idem Abbati de Fontibus.Incipit Significavit nobis O. · alleged in the gloss as de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., significavit 6× per the register · find the allegations →
Significavit
Iste O. coactus fuit quandam depsonsare in uxorem praestito iuramento. Postea vero contraxit cum alia spontanea voluntate conscia huius facti. Prima petit illum in virum coram Eboracensi archiepiscopo, qui eum compulit recedere a secunda praestito iuramento, donec lis esset iudicio ecclesia terminata inter ipsum et primam. Lite pendente mortua est prima. Dubitabat iste O. an deberet redire ad secundam, quam sponte duxerat in uxorem. Respondet Papa prout sequitur.
Tanta vis
Quae posset cadere in constantem virum, supra, de spons., veniens 2; et supra, de spons., consultationi; simile supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; et supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus. Arg. contra 15. q. 1, merito quaeritur; et supra, de iureiur., si vero. Iuramentum istud poterat servari sine interitu animae, ergo debuit servari ut ibi dicitur. Et haec non habent hic locum, quia matrimonia libera debent esse et non coacta, supra, de spons., cum locum; et supra, de spons., praeterea 1; et supra, de spons., requisivit; et supra, de spons., Gemma.
Cognoverit
Quod si fecit antequam contraheret cum secunda, consensisse videtur, unde amplius secundam habere non posset, supra, de spons., ad id quod; supra, de despon. impub., de illis 2; et infra, qui matrim. acc. poss., insuper. Et est arg. quod ratihabitio retrotrahitur, sic supra, de regular., significatum, ad fi.; 1. q. 1, constat; 63. dist., Salonitanae; de coniug. serv., proposuit; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum.
Ne ad secundam
Consciam huius facti, alias enim bene posset eam habere, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum.
Revertatur
Arg. est hic quod ab initio non valet, tractu temporis non convalescit, licet perveniat ad eum casum, a quo potuit habere initium, Inst. de legat. § an servo; 2. q. 1, in primis, circa princ.; Inst. qui test. tut. dari poss. § si quis; 36. q. 2, placuit. Arg. contra 30. q. 1, ad limina; ff. de servit., ut pomum; 34. q. 2, in lectum. Prima rubrica locum habet quando perpetuum subest impedimentum. Contraria adaptantur ad hanc regulam: multa impediunt faciendum quae iam factum non dirimunt, quia quod ab initio legitime factum est, ex supervenienti delicto non mutatur, ff. de itin. act. priv., nec enim; nisi lege vel canone illud exprimatur, ut patet per contraria, quod perpetuo prohibetur fieri, quolibet casu superveniente, prohibitio durat, ut in primis concordantiis, et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., super hoc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.