The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.11 Significatum est nobis

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 5 glosses
Idem Belvacensi Episcopo.Incipit Significatum est nobis · alleged in the gloss as de regular., significatum 12× per the register · find the allegations →
A parentibus oblatus
Si fuisset a parentibus oblatus, ante quartum decimum annum exire non debuit, sed post quartum decimum annum ibi stare non cogitur, infra, de regular., cum simus. Alias si non fuisset traditus a parentibus, quandocumque vellet, posset exire, ut hic innuitur.
Fuerit oblatus
Supple maxime. Ber.
Intravit
Quia tunc tenet quod fecit, 20. q. 1, illud.
Ratam habuerit
Quod intellige si expresse consentiat. Immo certe etiam tacite si ultra illud tempus remaneat, infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit. Tamen causa maioris certitudinis in principio quinti decimi anni eius voluntas requirenda est, 20. q. 1, illud. Et sic servant plures religiosi, et bene. Item est hic arg. quod ea quae ab initio non valent, tractu temporis convalescunt. Simile infra, de despon. impub., de illis 2. Sed dic valet ut ex nunc, sed non ut ex tunc, ff. de off. procon., observare, in fi.
Ad aliam religionem
Hoc non videtur probare, quia si fecit professionem ibi, ad aliam postea minorem transire non potest, arg. supra, de regular., non est. Sed dic ad aliam eiusdem religionis vel maioris.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.