Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.14 Cum simus
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 4 glosses
Coelestinus III.Incipit Cum simus · alleged in the gloss as de regular., cum simus — 6× per the register · find the allegations →
Discretionis
Dic de hoc ut est supra, de regular., cum virum.
Ad annos discretionis
Quatuordecim scilicet annorum, quia tunc liberum est ei stare si voluerit remanere, vel recedere si ei non placet, 20. q. 1, illud; et 20. q. 2, si in qualibet.
Et bona paterna
Quibus privari non potuit legitima iure naturae reliqua parte monasterio competente, quae in ipso ingressu competit, 19. q. 3, si qua. Quae erit tertia illius partis, quae sibi ab intestato debetur, vel medietas secundum numerum filiorum, C. de inoffic. testam., authen. novissima.
Proveniunt
Supra, de testamen., Raynutius; et supra, de testamen., Raynaldus, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.