The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.12 Cum virum

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 8 glosses
Clemens III.Incipit Cum virum · alleged in the gloss as de regular., cum virum 5× per the register · find the allegations →
Utrum
Supple hic, quaesivisti.
Discretionis annos
Id est, infra annos ad votum vel matrimonium contrahendum aptos, qui in puella duodecim, in puero quatuordecim sunt, ut 20. q. 1, firma; et 20. q. 1, addidistis. Nam ante dicuntur carere iudicio, ff. de iud., cum praetor § non autem; et 3. q. 7, infamis § tria, in princ. Et dic iudicio, id est, discretione. Sed quo ad beneficium restitutionis implorandum, usque ad quintum vigesimum annum dicitur esse fragile et infirmum huiusmodi aetatis consilium, ff. de minor., hoc edictum. Laur.
Concilii Toletani
20. q. 1, monachum.
Paterna devotio
Paterna devotio quandoque facit monachum occasionaliter, aliquando enim filius obtemperat voluntati paternae ex debito honestatis, non necessitatis, 20. q. 1, illud; et 20. q. 1, puellae. Sic et in matrimonio intellige infra, de despon. impub., tua nos. Alias non cogitur filius ad hoc obtemperare patri, ut hic, et in praedicto capitulo 20. q. 1, puellae; et infra, de regular., cum simus. Quia res est voti, non praecepti, 32. q. 1, integritas; et 32. q. 1, puellae. Et expone aut pro et, quia paterna expositio sit, C. de ver. sig., statuae, ubi aut ponitur pro et.
Quicquid horum
Ex hoc verbo videtur quod per se sufficiat alterum istorum. Sed non est verum. Unde sic intellige, paterna devotio cum ratihabitione filii adulti sufficit. Propria professio filii sine patris devotione sufficit. Et ita si incipias a primo, utrumque necessarium est. Si a secundo sufficit secundum tantum. Similiter supra, de rescript., olim.
Recipiunt
Sed quid si ante reciperent? Respondeo: non obstat exire volenti, quia non tenet professio infra discretionis annos, 15. q. 1, illud; et 15. q. 1, merito; supra, de regular., significatum; et infra, de regular., cum simus. Sicut nec matrimonium, nisi malitia suppleret aetatem, infra, de despon. impub., puberes; et infra, de despon. impub., a nobis; et infra, de despon. impub., tuae nobis.
Roboratur
Arg. quod ea quae ab initio non tenent, tractu temporis convalescunt. Sic supra, de regular., significatum; et infra, de despon. impub., de illis 2; 1. q. 1, constat. Dic quod ex nunc incipit valere, et non ex tunc, ut dixi supra, de regular., significatum.
Nec obloquitur
Hic respondet tacitae quaestioni, quae posset fieri per capitulum illud 20. q. 1, puellae, a contrario sensu, ubi dicitur quod puellae quae suscipiunt habitum virginitatis non coactae imperio parentum, deserere non possunt habitum susceptum. Ergo si coactae fuissent, a contrario sensu bene possunt deserere. At ista fuit coacta, ergo non debet compelli redire ad monasterium. Non obstat illud capitulum a contrario sensu inductum, quia illud intelligitur de adultis, qui non possunt habitum semel susceptum relinquere, et hic loquitur de ea, quae adhuc erat infra annos discretionis, quae facta adulta professionem fecit, nec contradixit. Vel si coacta fuit, postea consensit, unde exire non potest. Et est simile C. quod metus cau., cum te; supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.