Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum
X 4.2.14 Tua nobis
tit. De desponsatione impuberum · 5 glosses
Subarrhavit
Sic 27. q. 2, si quis uxorem; et 27. q. 2, si quis desponsaverit. Et haec subarrhatio sit quandoque per immisionem annuli iuxta illud, annulo suo subarrhavit me; quandoque per dationem aliarum rerum, vel aliorum insignium; et quandoque fit talis subarrhatio interveniente consensu expresso, ut hic. Quandoque etiam non interveniente, sed sive interveniat sive non, dummodo constet de subarrhatione, praesumitur matrimonium, donec probetur contrarium. Arg. 30. q. 5, nostrates; et 30. q. 5, feminae; 27. dist., quod interrogasti; et supra, de spons., is qui. Quia nihil interest an facto an verbo quis declaret voluntatem suam, 43. dist., sit rector; ibi pastorem recta loqui timuisse, quid aliud est dicere, quam terga tacendo praebuisse? Vel ibi, vestimenta sacerdotis, quid aliud quam recta opera, etc., ubi de hoc, ff. de legib., de quibus; et supra, de regular., statuimus, arg. optimum. Et si fiat a patre praesumuntur sponsalia, ut 30. q. 5, nostrates. Sed inter sponsos praesumitur matrimonium, ut hic in fi., nisi consuetudo in contrarium esse, arg. supra, de praesump., illud.
Circiter
Sic supra, de despon. impub., continebatur; et supra, de despon. impub., attestationes. Ad modicam quantitatem refertur haec dictio, circiter, et consimiles, ut ff. de ver. sig., haec adiectio. Ber.
Nubilis
Nota nubilis aetas in viro est quatuordecim anni, in femina duodecim, ut dixi supra, de despon. impub., ubi non est. Et ita si non fuit talis, non fuit matrimonium inter eos, sed sponsalia tantum, nisi malitia suppleret aetatem, ut infra, sequitur.
Prudentia
Id est, carnalis concupiscentia, arg. 32. q. 1, non in sola. Alibi appellatur malitia, supra, de despon. impub., de illis 2; sic etiam in delictis doli capacitas supplet aetatem, infra, de delict. puer., pueris; et Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § in summa, circa fi.; et ff. ad leg. Aquil., sed et si § 1; C. si min. se maior. dix., si alterius; simile 77. dist., monachus novitius; et C. de his qui ven. aet. impetr., omnes.
Subarrhata
Et ita collige quod per subarrhationem contrahitur matrimonium verum vel praesumptum, ut dixi in principio, nisi aetas repugnet, ut hic patet. Et est hic arg. manifestum, quod si minor in contrahendo utatur verbis pertinentibus ad matrimonium contrahendum, contrahit sponsalia.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.