Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus
X 3.26.16 Raynutius
tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 24 glosses
Idem Episcopo Tuscano.Incipit Raynutius de Clera · alleged in the gloss as de testamen., Raynutius — 20× per the register · find the allegations →
Ex uxorem nomine Adelasiam
Matrem puellarum de quibus sequitur. Hereditas Raynutii valuit quinquagintaquatuor computatis dote, domo et horto, in quibus Alterocha fuit instituta heres.
Relinquens
Si nihil sibi in testamento reliquisset, non valuisset testamentum, C. de inoffic. testam., omnimodo; et C. de inoffic. testam., quae nuper. Et tam dotem quam legatum computabit in legitima, C. de inoffic. testam., quoniam in prioribus; et C. de inoffic. testam., si quando; et C. de inoffic. testam., generaliter. Et si non sufficeret, agere posset ad supplementum, ut in legibus praedictis, et C. de inoffic. testam., quoniam novella; et C. de inoffic. testam., si quando § et generaliter. Et quod dicit, relinquens, intellige quod instituti eam heredem sibi in illis rebus, alias non valuisset testamentum iure novissimo, in Auth. ut cum de appellation. cog. § aliud quoque, coll. 8; et in Auth. ut cum de appellation. cog. § hoc autem, coll. 8; in Auth. de trient. et semiss. § frequenter, coll. 3. Concordant praedictis legibus veteribus, sed standum est illi in Auth. ut cum de appellation. cog., tamquam posteriori. C. de inoffic. testam., sunt illae duae authenticae. Et tales qui in certis rebus instituuntur, loco legatarii habentur nec tenentur creditoribus, C. de hered. instit., quotiens.
Si absque liberis
Ex hoc videtur quod haec substitutio fuerit compendiosa, scilicet quandocumque decederet sine liberis, ei succederet soror cum sobole. Unde nota quod est quaedam substitutio vulgaris, quaedam pupillaris, quaedam exemplaris, quaedam compendiosa. Et tales substitutiones dicuntur directae. Item est et fideicommissaria. Substitutio vulgaris est quae ab omnibus vulgaribus sit, et fit sub hac forma: instituo te heredem, et si tu non eris heres, ille sit heres, Inst. de vulg. substit., in princ. Et expirat adita hereditate, C. de impub. et al. subst., post aditam. Pupillaris est quae fit talibus verbis: filius meus heres esto, et si tu non eris heres, vel si eris heres, et infra tempus pubertatis decesseris, ille sit heres, Inst. de pupil. sub., in princ. Haec autem expirat adveniente pubertate, Inst. de pupil. sub. § masculo; et ff. de vulg. et pup., in pupillari. Exemplaris est quae fit ad exemplum pupillaris, quae fit furioso in his verbis: si filius meus decesserit priusquam pervenerit ad sanam mentem, ille sit heres, C. de impub. et al. subst., humanitatis; et Inst. de pupil. sub. § 1. Haec similiter expirat eo redeunte ad sanam mentem, Inst. de pupil. sub. § qua ratione. Compendiosa fit talibus verbis: quandocumque filius meus decesserit, ille sit heres, C. de impub. et al. subst., precibus. Fideicommissaria dicitur quae fit sic: instituo te heredem et rogo te ut hereditatem restituas Titio tali die vel sub tali conditione, scilicet si decesseris sine filiis. Et ita substitutio potest fieri per volo, mano vel rogo. Et haec substitutio potest fieri a quocumque et cuicumque ante pubertatem et post, Inst. de pupil. sub. § ulti.; et ff. de vulg. et pup., coheredi § cum filiae. Talis fuit substitutio ista, et substitutio vulgaris expirat quam cito adita est hereditas, C. de impub. et al. subst., post aditam. Pupillaris statim expirat post tempus pubertatis, Inst. de pupil. sub., in princ.; et ff. de vulg. et pup., in pupillari. Haec fuit fideicommissaria substitutio, sive precaria in casu huius decretalis. Io. Et hoc incertum conditionis potuit soror remittere sorori, licet sit contra voluntatem testatoris, C. de pacti., condicionis; et C. de pacti., cum proponas. Et hoc propter removendum votum captandae mortis, C. de transaction., de fideicommisso. Nec potest alienare taliter gravatus, C. commun. de legat., si duobus § sed quia nostra; et C. commun. de legat., si duobus § sed in omnibus; et C. commun. de legat., authen. res quae, nisi in casibus in authentica ibi positis. Libertatem tamen praestare potest pretio soluto, ff. ad Trebel., quidam § ulti. Nec diceretur mori sine liberis, si monasterio dederit se et sua, supra, de probat., in praesentia, ubi de hoc. Vincen.
Filium ex eo
Qui decessit ea viva. Et ita perinde est ac si non fuisset, infra, de verb. sign., nam et ego. Cum mortis tempore liberos non haberet, ff. ad Trebel., ex facto § si quis autem susceperit. Nec habuit ex illo nepotem supervenientem, quia tunc idem esset ac si haberet filium, C. de condi. insert., cum testatorem; et C. ad Trebel., iubemus § sin autem. Vincen.
Est defuncta
Et intellige quod ipsa instituit maritum, et tunc soror admittitur ex causa fideicommissi, ut sequitur infra. Si vero non instituisset eum, tunc peteret soror totam hereditatem ab intestato, C. de fideicomm., si in persona. Et maritus non fuit indignus, alias non tenuisset institutio, C. de inoffic. testam., fratres. Vincen.
Possedit
Per hoc notatur quod Petro vivente mota fuit quaestio ei, et lis etiam contestata, ut infra sequitur.
Clausit
Lite prius contestata cum Alterocha et filius eius, ut colligitur infra, vers. ibi a tempore litis contestatae percepti a praedicto Petro et filiis eius.
Suscitata
Non dicit orta sed suscitata, quia Petro vivente fuit orta, suscitare est ortum aliquid mortuum reviviscere.
Vel substitutionis
Sed videtur quod istud petere non potuerunt, quia substitutio evanuit statim post tempus pubertatis, quia pupillaris videretur fuisse substitutio. Dico quod non, quia substitutio facta talibus verbis, quandocumque iste decesserit sine liberis, substituo Alterocham. In hoc casu etiam post tempus pubertatis tenet substitutio, quia illud verbum substitutio, trahitur ad fideicommissariam substitutionem, ff. ad Trebel., Scaevola. Si autem substitutio fuisset facta talibus verbis, si Adiecta non sit heres, Alterocha sit heres. Vel sic, quandoque Adiecta filia mea impubes decesserit, ei Alterocha sit heres. Tunc nisi Adiecta decederet infra pubertatem, Alterocha non succederet ei, nisi testator fuisset miles, ff. de vulg. et pup., centurio; et ff. de vulg. et pup., verbis; et C. de impub. et al. subst., precibus. Quia talis substitutio non potest fieri nisi a milite, ut in ff. de vulg. et pup., centurio. Vel dicas ut dictum est in notula ex hoc quae fuit fideicommissaria substitutio, ut innuit haec littera tamquam ex causa fideicommissi vel substitutionis. Io.
Annalis praescriptio
Haec allegatio hodie cessat, Inst. de usucapion. § 1; et C. de annal. except., super annali, in princ.
Usucapio pro dote
Tunc prodest usucapio pro dote, quando res inaestimata traditur pro dote, et sequitur inde matrimonium de iure et de facto. Sed si res aestimatae traduntur, tunc usucapitur res pro emptore, ff. pro dot., titulus; ff. pro dot., si aestimata; et ff. pro dot., duae; C. de usuca. pro dot., res. Io. Sed quare non profuit haec praescriptio? Respondeo: actio quae competit ex testamento personalis est, C. commun. de legat., cum hi; et Inst. de legat., in princ. Et actio personalis non tollitur nisi spato triginta annorum, C. de constit. pecun., recepticia. Nec currit praescriptio contra eam, nisi ex quo coepit competere, id est, ex quo potuit agere ex testamento, C. commun. de legat., cum hi; et Inst. de legat., in princ.; C. de praescri. trig. vel quad. ann., sicut in rem; et C. de iure dot., in rebus. Tanc.
Longi temporis
Longum tempus dicitur spatium decem vel viginti annorum, C. de praescri. long. temp. dec., super longi.
Tam tertia
Sed quid ad matrem vel uxorem de bonis Raynutii, cum descendentes semper excludant matrem, in Auth. de hered. ab intest., in princ., coll. 9. Similiter et uxor excluditur, C. un. vir et ux., maritus? Sed dic quod istud erat secundum consuetudinem civitatis, quae mariti et uxori defert tertiam in bonis mariti, etiam si filios habeat. Quandoque tamen defertur uxori quarta pars in bonis mariti si ipsa est inops, C. un. vir et ux., authen. praeterea. Item cum vir eam sine causa dimittit, C. de repud., iubemus § 1. Io. Verius dicas quod istae tertiae non deducuntur secundum ius civile, sed secundum ius Lombardum, ut hic dicitur, iure Lombardo. Nam cautum est in Lombardia, quod si maritus moriatur antequam uxor, uxor lucratur tertiam partem bonorum mariti. Unde tam mater quam uxor duducet illas tertias secundum legem Lombardam, et in civitate Tuscana servatur illa lex, et consuetudo est secundum illam, ut dicitur in principio glossae.
Secundum consuetudinem
Forte consuetudo erat quod de mobilibus non deducerentur. Laur.
Utraque pars provocavit
Sic infra, de testamen., Raynaldus; supra, de appell., si duobus; et C. de appellat., ampliorem. Ber.
Integraliter deducendas
Petierat enim Alterocha legitimam in bonis matris et aviae, in quibus ipsa legitimam habere debebat, Inst. de exhered. lib. § mater; in Auth. de hered. et Falc. § primum itaque; et ff. de inoffic. testam., sciendum; et ff. de inoffic. testam., hoc colore; et ff. de inoffic. testam., filius non impeditur. Sed quare revocatur donatio clerae in parte? Dic quod fuit inofficiosa, C. de inoffic. donat., si ut adlegatis; et C. de inoffic. donat., pater; et C. de inoffic. testam., authen. unde et si parens. Idem enim credo quod venditio adelasiae facta fuerit in fraudem et simulate. Unde non debuit obesse Alterochae quantum ad legitimam, ut hic dicit. Et donatio et venditio in morte fuit facta, unde Alterocha privari non potuit sua legitima, infra, de sepult., de his, ubi de hoc.
Debita
Id est, tertia iure naturae.
Quartam partem per Trebellianum
Nota ergo quod quartarum, alia est debita iure naturali quae dicitur bonorum subsidium, et haec debetur filiis tantum qui sine causa exheredari non possunt, C. de inoffic. donat., si totas; et C. de inoffic. testam., parentibus; et in Auth. ut cum de appellation. cog. § causas, coll. 8. Et huic quartae nullum gravamen potest imponi, C. de inoffic. testam., omnimodo; et C. de inoffic. testam., quae nuper; et C. de inoffic. testam., quoniam in prioribus. Et haec hodie est aucta ad trientem et semissem secundum numerum filiorum, et ut si sint quatuor filii et infra, debent habere tertiam partem. Si sunt quinque vel ultra, debent habere medietatem eius, quod eis deferbatur ab intestato, C. de inoffic. testam., authen. novissima; et in Auth. de trient. et semiss. § haec nos, coll. 3. Et in hac veniunt omnia quae profecta sunt ab eo cuius fuit hereditas, et computantur in ipsa, C. de inoffic. testam., quoniam novella; et C. de inoffic. testam., si quando § et generaliter; et C. de collat., illud. Item est et alia quarta Trebellianica, ut cum aliquis est institutus heres, et rogatus ut alii restituat hereditatem, si moriatur sine liberis, ut hic fuit, iste taliter institutus potest retinere quartam partem de tota hereditate per Trebellianum. Et sic appellata est Trebellianica a Trebelliano auctore. De hac habes Inst. de fideicommi. hered. § sed quia; et C. ad Trebel., per totum. Et haec detrahitur de universitate hereditatis, et in hac imputantur legata et donationes, ff. ad leg. Falc., in quarta. Item est et alia quarta, quae debetur iure institutionis, ut cum aliquis est institutus heres. Et illa hereditas est exhausta per legata vel fideicommissa, tunc institutus heres potest detrahere quartam partem de singulis legatis vel fideicommissis, C. ad leg. Falc., per totum; infra, de testamen., Raynaldus, ad fi., vers. et salvo. In ista, scilicet Falcidia, sola hereditaria imputantur non donata vel legata seu fideicommissa, ff. ad leg. Falc., Nesennius; et ff. ad leg. Falc., id quod; et ff. ad leg. Falc., quod autem; et ff. ad leg. Falc., in quartam.
A tempore litis contestatae
Ex quo a tempore litis contestatae fuit in mora, computantur fructus in quartam, et quicquid ex his habet supra quartam, restituit, similiter et cum in mora non est, sed percipit fructus ex voluntate defuncti, ut quia post tempus rogatus est restituere hereditatem, eos computat in quartam. Sed quod supra quartam habet, non restituit. Si autem heres percipiat fructus negligentiam non petentis fideicommissum. Tunc non computat in quartam, nec restituit. Haec probantur ff. ad Trebel., in fideicommissaria; et ff. ad Trebel., mulier § si heres; et ff. ad Trebel., ita tamen § geres ex asse. Sed obiicitur contra decretalem istam: nonne hic filia primi gradus rogata erat restituere hereditatem sorori? Et dicit lex quod ubi quis primi gradus rogatus est restituere hereditatem filiis suis vel fratribus si decesserit sine liberis, debet retinere quartam per imputationem fructuum, licet hoc testator rogaverit. Sed in ipsis hereditariis rebus retinebit quartam et dodrans restituitur, ut C. ad Trebel., iubemus. Et hic dicitur quod fructus debent computari in quartam. Dicas quod lex illa C. ad Trebel., iubemus, loquitur de fructibus ante litem contestatam perceptis, et illi non imputantur filiis primi gradus, sed percepti post litem contestatam imputatur in quartam, quia post litem contestatam dicitur malae fidei possessor, unde illos tenetur restituere, C. de rei vend., certum est. Et ita non contradicit. Io.
A praedicto P.
Per hoc tollitur quod cum ipso P. litis contestatio facta fuit, ut dixi supra.
Non potuit
C. de inoffic. testam., quoniam in prioribus.
Legitimam ipsam
Retinebunt ergo isti duas Falcidias, unam debitam iure naturae, et alteram Trebellianicam quartam, scilicet quam retinet quilibet extraneus restitutione gravatus, infra, de testamen., Raynaldus. Et quod etiam de iure civili hoc fieri possit probatur pluribus argumentis. Et primo pater dum rogat filium de restituenda hereditate, non gravat eum in legitima, unde fideicommissum in illa legitima non tenet ipso iure, quia in ea nullum gravamen potest imponi filio, C. de inoffic. testam., quoniam in prioribus. Et ideo in alio rogatus videtur. Et de eo in quo est rogatus, debet quartam deducere, in Auth. de restitut. et ea quae par. § quamobrem, coll. 4; et in Auth. de restitution. § nobis igitur, coll. 8. Et est arg. ad hoc ex eo quod dicit lex, quod si legatum relinquitur alicui ultra id quod capere possit, et lex Falcidia locum habeat, primo deducitur Falcidia, ac si totum caperet. Postea detrahitur quod capere per legem non potest, ut illud praeter Falcidiam habeat heres. Et si id quod remanet, non excedit summam quam capere potest, totum debetur, ff. ad leg. Falc., quotiens cuidam; et ff. ad leg. Falc., quod autem dicitur; et ff. ad Trebel., cum heres. Item legitimam iure naturae capit ut debitum quoddam, in Auth. de hered. et Falc. § primum itaque, coll. 1; et in Auth. de hered. et Falc. § si quis autem non, coll. 1. Et hic supra, ubi dicit: iure naturae debita Alterochae, et infra, de testamen., Raynaldus. Unde de residuo videtur quod detrahat quartam, arg. C. ad leg. Falc., irritum. Et est arg. ad hoc ff. ad Trebel., petiit a filia. Et in hac opinione fuit Inno. iiii hic, et Gott., infra, de testamen., Raynaldus. Et ita tenendum est secundum canonicam aequitatem, in qua opinione fuit dominus Marc. Sed dominus Iaco. de Bel. dicebat quod de iure civili filius tantum una Falcidia debet esse contentus hac ratione: quia si eligit habere quartam Trebellianicam, illam habet de bonis patris ut heres. Ipsam ergo tenetur computare in legitimam quae de iure naturae debetur. Nam in ea computat ea quae capit de bonis patris iure hereditario, et etiam alio modo, C. de inoffic. testam., quoniam novella. Rursus si eligit illam legitimam quae de iure naturae debetur, illam debet computare in quartam Trebellianicam. Nam si eligit illam habere, quae iure naturae sibi debetur, negari non potest quin iure institutionis capiat eam, quia in ea fuit institutus sicut in aliis bonis, C. de inoffic. testam., cum quaeritur; et C. de inoffic. testam., parentibus; et C. de inoffic. testam., ex tribus. Cum igitur constet quod eam capiat iure institutionis, constat quod per consequens eam debet in quartam Trebellianicam imputare, quia in ea imputantur ea quae iure institutionis capiuntur, ff. ad leg. Falc., in quartam; et ff. ad leg. Falc., acceptis; et ff. ad Trebel., deducta § nummis. Nec obstat quod dicitur quod illam legitimam capit ut debitum, quia nihilominus verum est, quod eam capit ut heres et in ea tenet institutio. Non est enim debitum a patre, ut per hoc sit aliqua actio quae competat filio contra patrem, sed ex natura debitum dicitur, ita etiam quod pater filium non defraudet, nisi iustam ingratitudinis causam committat filius. Unde institui potest in ea, et tenet institutio. Cum ergo una in alia computetur, manifeste apparet quod ambabus deductionibus uti non potest. Item dicit lex quod in testamento patris et filii una sola quartae deductio sufficit, ff. ad leg. Falc., in ratione § quod vulgo; et ff. de inoffic. testam., Papinianus § si conditioni; et ff. de inoffic. testam., Papinianus § si quid impubes; et ff. ad Trebel., mulier § si heres; et ff. ad Trebel., scribit Celsus. Tamen si eligit Trebellianicam, nihilominus et illam quae debetur iure naturae habere potest, scilicet quatenus plus est in ea quam in Trebellianica et econverso. Haec est communis opinio doctorum legum, sed magis aequa videtur opinio canonica prout hic dicitur, et infra, de testamen., Raynaldus. In qua opinione fuit dominus Marc. et eius sequaces. Alii voluerunt distinguere utrum pure et simpliciter filius rogetur de restituenda hereditate, aut sub conditione vel in diem. Ut si pure, tunc unam Falcidiam tantum habere debet. Si in diem vel sub conditione, utramque habebit. Ber.
Consuetudinem
Ut si consuevit deduci in ipsis rebus hereditariis et non fructibus, inde deductio fiat. Lex tamen vult quod fructus in ea computentur, ff. de inoffic. testam., contra veteranum § si conditioni, ut dictum est supra eodem capitulo.
Residui
Excipi tamen debuerunt iura sepulchrorum et operarum actiones, ff. ad Trebel., quia perinde § restituta; et ff. ad Trebel., si patroni, 1. resp. Sed et actiones quas Adiecta heres quaesivit personaliter credendo pecuniam hereditariam vel pignus accipiendo per debito, non transeunt ex sola restitutione nisi cedantur, ff. ad Trebel., si heres pecuniam. Sed actionem habet ut cedantur, ut ibi dicitur. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.