The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.3 Nam et ego

tit. De verborum significatione · 4 glosses
Idem in Parabolis.Incipit Nam et ego · alleged in the gloss as de verb. sign., nam et ego 1× per the register · find the allegations →
Nam et ego
Verba sunt Salomonis.
Unigenitum
Verba sunt Hieronymi exponentis verba Salomonis.
Fratrem uterinum
Fratres uterini dicuntur qui ex eodem utero nati sunt. Vivente enim Uria concepit Bersabee ex David, et peperit filium qui mortuus est. Postea concepit ex eodem Salomonem, unde ipse dicit: nam et ego unigenitus etc.
Quasi numquam esset
Et ita non videtur fuisse qui non duravit, arg. supra, de regular., ad nostram; dist. 63, quanto; ff. de in rem ver., si pro patre § in rem autem versum. Sic non dicitur esse qui minus idoneus est, supra, de translat., inter corporalia; et ff. quod cui. univ. nom., neque societas, ad fi.; et C. de episcopal. aud., de creationibus; et 19. dist., propter totius; et 23. q. 1, paratus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.