The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.8 Ad nostram noveris

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 3 glosses
Idem Magistro F. Civitatensi Canonico.Incipit Ad nostram noveris · alleged in the gloss as de regular., ad nostram 8× per the register · find the allegations →
Statim poenituit
Argumentum non dici factum quod non durat, 1. q. 1, constat; ff. quod cum eo qui in alien. pot., si filius; ff. de in rem ver., si pro patre § versum; et 23. q. 6, vides. Arg. contra, quia ex quo semel placuit, amplius displicere non potest, 32. q. 5, horrendus; C. de contrah. empt., non idcirco; et 4. dist., erit autem; et 4. dist., in istis; et 8. q. 2, dilectissimi. Solutio: ubi constat de facto et eius qualitate, non est quaerendum de eius perservantia. Nam sufficit quod ab initio constitit. Cum vero constat de facto, sed de intentione nescitur, recurrimus ad praesumptionem perservantiae, ut in casu isto et consimilibus.
Ante consummationem
Nota ex hoc verbo, quod in casu isto annus incoeptus pro completo non habetur, 20. q. 1, illud; et 20. q. 2, si in qualibet; et infra, de regular., significatum; et in alio casu supra, de elect., cum in cunctis. Arg. contra ff. de muner. et honor., ad rem publicam; et 78. dist., presbyter; et in capitulo praedicto supra, de elect., cum in cunctis § inferiora. Solutio: in dignitatibus favor consideratur, et ideo annus incoeptus pro completo habetur. Sed in episcopo est speciale in regulae observatione gravitas est et labor, et sic odium. Et ideo annus completus exigitur, arg. supra, de regular., quia in insulis.
Triduum
Arg. contra 20. q. 1, firma; et 27. q. 1, per totum; 20. q. 3, eos qui semel. Solutio: quidam dicunt quod istud dispensative dictum est, alias regulare est, quod pubes ingrediens etiam post momentum exire non potest, ut dicunt contraria. Sed haec solutio non valet, quia contra votum continentiae non admittitur dispensatio, quia continentia castitatis et abdicatio proprietatis ita inhaerent ossibus monachorum, ut nec summus Pontifex valeat dispensare, infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Dicas ergo quod iste sine deliberatione et ex mentis impetu intravit et illectus fuit. Et ita quo ad Deum non fuit obligatus, qui considerat cor et non opus, 14. q. 5, si quid invenisti; et 15. q. 6, si quandoque, in fi. Et ideo nec apud ecclesiam, cum habeat certa indicia de tali voto facto impetuose, ex eo quod sine probatione habitum suscepit, et quia infra triduum poenituit, et quia prope pueri pueritiam fuit. Iure ergo communi ecclesia ipsum absolvere debuit, et ita non fuit obligatus quantum ad Deum et eius ecclesiam, arg. 22. q. 4, unusquisque; et 15. q. 1, sane; arg. 17. q. 4, sunt qui opes. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.