The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.28 De sepulturis

X 3.28.4 De his

tit. De sepulturis · 4 glosses
Alexander III. Episcopo Spalensi.Incipit De his qui · alleged in the gloss as de sepult., de his 4× per the register · find the allegations →
Decedant
Quia tunc donatio causa mortis confirmatur, ff. de mort. caus. donat., non videtur. Et est arg. quod non licet alicui in morte, quod in vita non liceret, arg. supra, de testamen., ad haec. Nec mirum, quia potest qui sanus est, omnia bona sua consumere. In morte tamen non potest filios vel nepotes suos praeterire, Inst. de inoffic. testam., per totum; et Inst. de exhered. lib., per totum. Tamen et sic intellige supra, de testamen., Raynutius, de tertia clerae et adelasiae, quae donata vel vendita fuerunt in morte, unde non potuit Alterocha defraudari sua legitima. Alias in sanitate poterat defraudari, ut hic dicit in fi. Ber.
A quibus assumpti
Quid si in una ecclesia audiat divina officia, et percipiat ecclesiastica sacramenta, et in alia habeat ab antiquis temporibus ipse et sui maiores sepulturam, et in tertia eligat sepulturam, quae istarum ecclesiarum habebit canonicam portionem? Respondeo: dividere debent illam canonicam portionem, arg. supra, de sepult., nos instituta; et supra, de testamen., relatum est 2, in fi., nisi consuetudo repugnet. Arg. infra, de sepult., certificari; et infra, de sepult., de uxore, in fi.; et infra, de decim., cum sint homines; et infra, de paroch., significavit. Tanc. Hug. dixit et melius quod illa in qua est sua sepultura debet habere canonicam portionem, et non illa in qua audit divina. Nulla enim iniuria facta est ei ratione sepulturae in alia ecclesia, quia non dicitur derelicta nec offensa, nec ex tali electione ius acquiritur illi. Si tamen ecclesia sua solebat aliquid percipere de iudicio sui parochiani, cum sepeliebatur in illa ecclesia in qua parentes istius, qui in alia sepulturam elegit, pro rata eius quod solebat accipere, accipiet de canonica portione quae dabitur parochiali ecclesiae. Hoc notatur per Hug. 13. q. 2, placuit § sed aliud, in summa ipsius. Alii dicunt contrarium, scilicet quod ecclesia in qua consuevit sepeliri nihil debet habere, sed parochialis in qua consuevit audire divina, quod mihi non videtur. Ber.
Transtulerint
Se et sua reddendo, quod patet per principium capituli. Si autem corpus suum tantum traderet sepeliendum post mortem et relinquat ei aliquid, de hoc debet dare legitimam.
Privatis
Honestis tamen, 86. dist., donare; et non haereticis, C. de apost., hi qui; et infra, de haeret., si quis; et infra, de haeret., in eos. Tanc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.