Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.17 Requisivit
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 1 gloss
Lucius III. Rapalensi Episcopo.Incipit Requisivit a nobis · alleged in the gloss as de spons., requisivit — 13× per the register · find the allegations →
Cum libera
Supra, de spons., cum locum. Et arg. supra, de procurat., accedens; et supra, de spons., praeterea 1; et 31. q. 2, quod autem; et 31. q. 2, si verum; et 31. q. 2, de neptis; 20. q. 3, praesens. Sed numquid erit minus libera, si compellatur ex post facto, ad quod iureiurando se astrinxerit? Videtur quod non, quia nec invitus crescere ad ordines dicitur, qui propter iam susceptum beneficium ad ordines urgetur, 60. dist., innovamus; et supra, de aetat. et qualit., ut abbates; et supra, de aetat. et qualit., quaeris; cum sponte susceperit beneficium. Et non dicitur invitus qui propter voluntariam promissionem urgetur ad promissionem urgetur ad promisi solutionem, 12. q. 2, quicumque 2. Item propter delictum praecedens quandoque quis compellitur ad matrimonium, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum. Et ita videtur quod ista compellenda sit. Simile supra, de spons., ex litteris 2; arg. 22. q. 4, inter caetera. Sed littera ista contradicit potius monenda quam cogenda. Sed expone: potius monenda, id est, prius monenda, et postea cogenda propter iuramentum suum. Similis expositio 23. q. 4, non invenitur, in fi. Dic super hoc quod dixi supra, de spons., ex litteris 2. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.