The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.9 De coniugio servorum

X 4.9.4 Ad nostram

tit. De coniugio servorum · 2 glosses
Innocentius III. H. Episcopo.Incipit Ad nostram noveris · alleged in the gloss as de coniug. serv., ad nostram 2× per the register · find the allegations →
Conditionis separavit
Quod bene potuit, supra, de coniug. serv., proposuit; et 29. q. 2, si quis ingenuus. Quia errantis nullus consensus est, 29. q. 1, si quis ancillam § his ita; et ff. de iuris., si per errorem; et C. de iuris et fact. ignor., non idcirco.
Nec facto
Puta carnaliter, cognoscendo eam postquam intellexit illam esse ancillam, supra, de coniug. serv., proposuit; 29. q. 2, si quis ingenuus; supra, de cond. appos., de illis; et supra, de spons., is qui. Et ita ipso facto matrimonium contrahitur, sicut et verbo, 32. q. 2, honorantur; et ff. de sponsal., sed quae. Item patet hic quod matrimonium quod nullum est, tractu temporis confirmatur, sic supra, de despon. impub., litteras; supra, de despon. impub., accessit; et supra, de coniug. serv., proposuit; ff. de ritu nupt., si quis. Sed contra videtur, quod verba necessaria sint, supra, de spons., tuae fraternitati; et supra, de spons., si inter; et de conse. dist. 4, cum pro parvulis. In his qui loqui possunt, necessaria sunt verba, ff. de leg. 3, nutu; sicut in solvendo matrimonio requiritur expressus consensus, ff. de ritu nupt., in eo. Praeterea prior consensus non facit matrimonium, quia nullus fuit, sed novus requiritur, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens; et supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum. Et ita videtur antiquus perdurare, nisi novus exprimatur, simile supra, de bapt. et eius effect., maiores, in fi.; ff. de preca., sed si manente; ff. de recepti., si cum dies, in princ.; et ff. de recepti., Labeo § penulti.; et ff. de ver. oblig., stipulatio non potest § cum adiicitur. Dicas quod de facto tunc contrahitur matrimonium, quando aliqua verba praecesserunt ad sponsalia vel matrimonium, licet tunc non haberent effectum, postea vero ipso facto contrahitur matrimonium sive sponsalia, supra, de despon. impub., litteras; supra, de despon. impub., accessit; et ff. de sponsal., sed quae patris. Et tale matrimonium praesumptum appellatur, supra, de spons., is qui. Sed pone quod aliquis contraxit cum ancilla ignoranter, et dominus postea illam etiam manumittat viro ignorante, numquid est matrimonium? Dico quod non, quia adhuc commiscetur ei ex priori consensu, qui nullus fuit, arg. C. ad Velleia., quamvis; et C. ad Velleia., si mulier 2; ff. de minor., denique § scio. Item si dominus ancillae tamquam liberam eam alicui tradat in uxorem, qui liber est, eo ipso intelligitur ei dedisse libertatem, in Auth. de nupt. § si vero ab initio, coll. 4. Sed pone, libera contraxit cum eo quem credebat liberum, postea scivit illum esse servum, nihiliominus vult esse cum eo, sed ille non vult remanere? Dicit Io. quod non est matrimonium, tamen illa debet compelli, ex quo vult cum eo esse, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum. Io. quod verum credo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.