The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.25 Tua fraternitati

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 6 glosses
Consensum
27. q. 2, sufficiat; supra, de spons., cum locum.
Verba
Licet enim solo consensu contrahatur matrimonium sine verbis, ut in mutis, supra, de spons., cum apud. Tamen in his qui loqui possunt, non contrahitur sine verbis, per quae exprimatur consensus, quae ad hoc inventa sunt, 22. q. 2, is autem qui. Vel per aliquod aliud, puta ipso facto per quod intelliguntur consentire, contraheret matrimonium, sicut dicit lex de fideicommisso, quod nutu relinqui possit, dum tamen possit loqui, C. de fideicomm., et in epistola; ff. de leg. 3, nutu. Si tamen parentes contrahant pro filiis praesentibus et scientibus, sufficit nutu eorum taciturnitas, 32. q. 2, honorantur; ff. de sponsal., sed ea quae patris. Et idem credo si per alios contrahatur subsequente annuli subarrhatione, ut notatur infra, de despon. impub., tuae nobis, in prima notula. Et in mutis solus consensus non sufficit, immo signa necessaria sunt consensum exprimentia. Et ita hoc idem faciunt signa in mutis, quod verba in loquentibus, supra, de spons., cum apud. Et hoc intellige cum matrimonium contrahitur solis verbis exprimentibus consensum mutuum de praesenti. Et hoc expresse apparet ex forma consultationis, dum dicit: utrum ex solis verbis; et ad hoc respondet. Secus in matrimonio praesumpto, ubi ipso facto praesumptive contrahitur matrimonium, infra, de spons., is qui. Et secundum quod notatur infra, de despon. impub., tuae nobis; et supra, de re iudic., tenor.
Nam
Et istud, nam, respicit quod dixit supra, per legitimum viri, et mulieris consensum, quia mutus contrahit per consensum.
Sine verbis
Sed non sine signis vel nutibus, supra, de spons., cum apud.
Verba
Ergo patet quod duo sunt necessaria ad istud sacramentum, scilicet, verba, et signa vel consensus. Altero subtracto non est matrimonium, sicut dicitur de baptismo, 1. q. 1, detrahe.
Non contrahunt
Quia non possunt reddere debitum, infra, de frig. et malef., quod sedem. Et consensum non habent, ut hic dicit, quia aetas illa ignorat quid videat, C. de fals. mon., quoniam. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.