Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus
X 2.23.12 Litteris
tit. De praesumptionibus · 6 glosses
Idem.Incipit Litteris tuae fraternitatis · alleged in the gloss as de praesump., litteris — 8× per the register · find the allegations →
Separari
Quantum ad thoum et mutuam cohabitationem.
Accusatores
Id est, accusator. Sic 2. q. 1, in primis. Non enim plures accusatores admittuntur, quia posset contingere quod unus probaret, alter non. Ergo cum sint plures, iudex eligat magis dignum, ff. de accusation., si plures. Tamen qui semel apparuit inter accusatores, amplius testificari non potest, infra, de accusat., cum P.
Ut credebant
Non dicit ut sciebant, cum opus illud non plene pateat visui. Sufficit ergo ferre testimonium de eo quod inducit violentam praesumptionem, quae sufficit in hoc casu, ut hic patet, et 32. q. 1, dixit Dominus.
Latebris
Quae suspectis personis interdicuntur, 35. q. 6, ab isto die. Adeo ut si post trinam admonitionem inveniantur confabulari, excommunicentur, infra, de cohab. cler. et mul., si quisquam; et in Auth. ut liceat mat. et avi. § his quoque, coll. 8.
Divortii
Quo ad mutuam servitutem.
Spe coniugii
Propter incestum quem commisit, 27. q. 2, si quis sponsam, nisi timeretur de sua incontinentia. Tunc enim daretur sibi licentia contrahendi, 33. q. 2, in adolescentia. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.