The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum

X 2.22.9 Cum dilectus

tit. De fide instrumentorum · 4 glosses
Idem Episcopo sancti Andreae et Abbati de Broch.Incipit Cum dilectus · alleged in the gloss as de fide instrum., cum dilectus 12× per the register · find the allegations →
Post publicationem
Dubitatio forte fuit illa, quia forte diu tacuit cum protestari vel edere debuisset, ff. de edend., qua quisque § edere; et ff. de edend., qua quisque § edenda. Vel illa erat dubitatio, quia post publicationem testium non licet producere alios testes. Unde videbatur quod non liceret producere instrumentum, quia nomine instrumentorum continentur et testes, supra, de testibus cog., pervenit 1; ff. de fid. instrum., instrumentorum. Sed non est ita, quia in instrumentis non timetur subornatio sicut in testibus, quia ex multis causis et facilius deprehenditur falsitas instrumentorum quam testium, ut supra, de fide instrum., inter dilectos; et supra, de probat., licet. Vincen.
Conclusum
Id est, renunciatum allegationibus et omnibus aliis probationibus, supra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et supra, de procurat., auditis.
Approbata
Nota quod consuetudo facit aliquod instrumentum authenticum, quod alias non esset. Et consuetudo dat alicui iurisdictionem, qui alias habere non potest, supra, de arbitr., dilecti; et supra, de for. compet., cum contingat. Sic et consuetudo facit aliquem illegitimum, qui alias est legitimus ad promotionem, infra, de cleri. coniug., cum olim. Et personas legitimas ad matrimonium facit illegitimas, infra, de cognat. spir., super eo. Ber.
Honestatis
Nota quod ex qualitate personae approbatur instrumentum, ff. de edend., si quis ex argentariis § 1; et infra, de praescrip., ad audientiam; et infra, de praesump., illud.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.