The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.45 Constitutis in praesentia

tit. De testibus et attestationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Constitutis in praesentia · alleged in the gloss as de testib., constitutis 1 14× per the register · find the allegations →
Non teneri
Et ita iuramentum tale etiam nullum est ipso iure, quamvis videatur posse servari sine interitu salutis aeternae, et ideo servandum videtur. Sed in veritate non est servandum, quia expedit peccata nocentum nota esse, ff. de iniuri., eum qui, in princ. Quia et in iudicio veritatem occultare mortale peccatum est, praeterquam in criminibus, 11. q. 3, quisquis; infra, de crim. falsi, falsidicus. Et ideo tale iuramentum illicitum est. Sic habes supra, de testib., intimavit, ubi de hoc. Et sic patet hic et supra, de testib., intimavit, quod temerarium iuramentum non repellit aliquem a testimonio sicut non repellit ab electione, infra, de iureiur., sicut nostris.
Versimile
Licet praesumatur quod istud fiat de voluntate archiepiscopi, tamen hanc praesumptionem potest archiepiscopus elidere, 1. q. 4, quia praesulatus; et infra, de homic., Petrus.
Scrupulo
86. dist., culpam; et 83. dist., error; et 23. q. 3, qui potest.
Sanctiones
Ut C. de postulan., providendum, in fi.; et infra, de testibus cog., pervenit 2; et 3. q. 7, infamibus, vers. si quis autem. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.