The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non

X 2.21.5 Pervenit

tit. De testibus cogendis vel non · 2 glosses
Clemens III. Segobiensi Episcopo.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de testibus cog., pervenit 2 4× per the register · find the allegations →
Ecclesiasticis
Nomine rerum ecclesiasticarum intelligo clericos. Et ita videntes clericum laedi testificari compelluntur, 12. q. 2, ecclesiarum servos; et infra, de vit. et honest. cler., ex litteris. Et ita potest intelligi, quia iniuria crimen est. Nam qui de iniuria condemnatur, infamis efficitur, infra, de re iudic., cum te; ff. de his qui not. infam., athletas § ulti.
Recusant
Attende consultationem et responsionem, et sic videbis quod directe respondet ad interrogata. Simile supra, de testib., cum in tua, ubi ita indirecte respondet. Sed dicas quod eo ipso quod respondet, ut super rebus ecclesiasticis compellendi sunt, a contrario sensu respondet, quod super illa iniuria non sunt compellendi ferre testimonium. Quod enim de uno confitetur, de altero negare videtur, ut infra, de praesump., nonne; et 25. dist., qualis. Et hoc ideo, quia in criminalibus testes non compelluntur, infra, de testibus cog., dilectorum, quia iniuria crimen est. Unde qui de iniuria condemnatur, infamis efficitur, infra, de re iudic., cum te; ff. de his qui not. infam., athletas § ulti. Arg. contra infra, de testibus cog., super his; et infra, de testibus cog., cum contra. Solvitur haec contrarietas infra, de testibus cog., dilectorum. Vel dic quod persecutio iniuriae appellatur hic res ecclesiastica, et intellige quod civiliter hic agebatur pro suo interesse de iniuria, alias non compelluntur testes, quod intelligo de iniuria facta ordini clericali. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.