The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.22 De collusione detegenda

X 5.22.4 In tantum

tit. De collusione detegenda · 6 glosses
Gregorius IX. Barensi Archiepiscopo et Fratri Ioseph Monacho Florentino.Incipit In tantum clamor · alleged in the gloss as de collus., in tantum 7× per the register · find the allegations →
Dissimulare
Scandalo
Tunc vere debet praelatus inquirere de excessibus subditorum, cum per famam quam scandalum generat ad ipsum pervenerit, supra, de accusat., qualiter et quando 2; et 86. dist., si quid.
Periculo
Quantum ad exemplum, quia quod agitur a praelatis facile trahitur a subditis in exemplum, supra, de voto et vot. redem., magnae; et 11. q. 3, praecipue; vel quo ad dilapidationem, si in hoc laborat. Ber.
Tergiversationes
Tergiversari est in universum ab accusatione desistere, ut 2. q. 3, si quem § notandum. Unde potest exponi tergiversationes, id est, versutias sive calliditates de quibus induxit inquisitores ut desisterent ab inquisitione.
Colludente
De colludio puniri debet poena legibus consituta, 2. q. 3, si quem poenituerit. Et nihilominus inquiretur iterum de criminibus illis, ut hic dicitur, et supra, de collus., scripta. Omnes enim calumniosi pro qualitate commissi criminis extra ordinem puniuntur, ff. ad Turpil., et in privatis; ut si privatum sit crimen, officio iudicis culpa eius coercetur, ff. ad Turpil., si quis § ulti.; ff. de praevaric., sciendum. Si vero publicum, infamis efficitur, ff. de praevaric., si is qui § ulti.; ff. de praevaric., sciendum. Ad similitudinem istorum videtur quod iste esset puniendus, licet non dicatur praevaricator seu calumniator proprie, quia non licet taliter corrumpere iudicem aut etiam testes, supra, de collus., audivimus. Si de hoc constiterit, tam ille quam examinatores sive inquisitores et testes puniri possent officio iudicis extraordinaria poena, tamen non dicit quod puniatur sed iterum inquiratur de his et aliis, ut in fine puniatur. Ber.
Novis
Bene dicit, super novis, quia de delicto unius hominis saepius quaeri non debet, ff. naut. caup. stab., licet, in fi.; et supra, de accusat., de his; et supra, de accusat., licet. Quia crimen semel dimissa iterum in ultionem venire non patimur, 23. q. 4, si illic; de poen. dist. 4, divina clementia; et 3. q. 1 § prohibentur; et 3. q. 1 § ab alio delatum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.