The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non

X 2.21.11 Venerabilis

tit. De testibus cogendis vel non · 3 glosses
Idem Episcopo Bononiensi et Magistro B.Incipit Venerabilis frater noster · alleged in the gloss as de testibus cog., venerabilis 6× per the register · find the allegations →
Coniurationem
Clerici enim qui contra episcopum suum faciunt coniurationem, vel insidias ei paraverint, deponendi sunt et tradendi curiae saeculari, ut puniantur, 11. q. 1, si quis sacerdotum; et 11. q. 1, coniurationum; et 11. q. 1, conspirationum; 11. q. 1, si qui clerici aut monachi reperti; 11. q. 1, si qui clerici aut monachi inventi. Laici vero qui contra episcopum suum conspirationem faciunt, sunt excommunicandi et communione privandi, 11. q. 1, conspirationum.
Iuramento absolvant
Sed videtur quod non debeant absolvi, cum iuramentum non tenuerit. Unde potius denunciandi sunt non teneri huiusmodi iuramento ligati, supra, de testib., constitutis 1; et supra, de testib., intimavit; et infra, de accusat., olim. Et ita haec absolutio potius dicitur fieri ad cautelam sive de facto. Sic quandoque absolvuntur aliqui, ut possint testificari, supra, de testib., veniens 2, in fi. Praeterea et alia ratione iuramentum huiusmodi non tenuit, quia coniurationes huiusmodi illicitae sunt, 11. q. 1, si quis sacerdotum; et 11. q. 1, coniurationum; et 11. q. 1, conspirationum. Ergo tale iuramentum non est servandum, cum vergat in dispendium salutis aeternae, infra, de iureiur., si vero; et 22. q. 4, si aliquid, et in multis capitulis eiusdem quaestionis. Et quia non habuit tres comites, scilicet veritatem, iustitiam et iudicium, ut 22. q. 2, animadvertendum. Vel licet sit illicitum auctoritate propria non debet quis venire contra. Arg. contra supra, de elect., venerabilem. Item habes hic quod socius criminis admittitur ad detegendam conspirationem, immo certe tenetur illam conspirationem manifestare et denunciare, 6. q. 1, si quis cum militibus, in fi.; et 79. dist., si quis Papa. Item in defectu probationis minus idonei testes admittuntur, qui alias non admiterrentur, C. de haeretic., quoniam; et 4. q. 3, si testes § item servi responsio. Et propter defectum testium admittuntur qui alias admitti non debent, supra, de elect., cum dilectus.
Eos
Cum fuerint absoluti, ut voluerint ferre testimonium propter iusiurandum. Nihilominus etc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.