Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.13 Sicut ex litteris
tit. De iureiurando · 5 glosses
Idem.Incipit Sicut ex litteris · alleged in the gloss as de iureiur., sicut ex litteris — 2× per the register · find the allegations →
Moraturus
Ubi vero se devovit, semper debet manere, 16. q. 1, qui vere. Et ideo male iuravit.
Temerarium
Immo nec licitum sine licentia superioris, 12. q. 1, non dicatis; 20. q. 4, monacho; supra, de iuram. calumn., inhaerentes, in fi.; et supra, de postuland., ex parte; et 16. q. 1, monachi. Et clericus non debet abiurare ecclesiam sine licentia superioris, supra, de renunciat., admonet; et infra, de regular., licet.
Frangeret
Servando iuramentum.
Pertimescat
Quia poena unius debet esse metus alterius, 2. q. 7, quapropter; C. ad leg. Iul. repet., ut unius; et ff. de poe., capitalium § famosos; et supra, de transact., sicut, in fi.
Poenitentiam
De illicito et temerario iuramento poenitentia debet imponi, supra, de iureiur., cum quidam. Et contra tale iuramentum salubriter veniendum est, 13. dist., duo mala; et 13. dist., nervi; 22. q. 4, per totum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.