Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.5 Quotiens
tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Eugenius III.Incipit Quotiens aliqui propter · alleged in the gloss as de testib., quotiens — 6× per the register · find the allegations →
Propinquitatis
Intransitive est hoc, id est, propter cognationem quae est propinquitas, 35. q. 3, de affinitate; et 35. q. 3, coniunctiones.
De eadem consanguinitate
35. q. 6, consanguineos; et 35. q. 6, videtur; et infra, qui matrim. acc. poss., videtur. Arg. contra infra, de testib., super eo 2. Solve ut ibi.
Duplici iuramento
In iuramento illo duo articuli continentur, ut infra sequitur.
Amicitia
Testes enim iurare debent remoto odio, amore, commodo, amicitia, 4. q. 3, si testes § item testium; et 11. q. 3, quatuor; et 35. q. 6, de parentela.
Credere ita esse
Hodie non videtur locum habere ex toto quod hic dicitur, quod non valet testimonium de auditu sive de credulitate. Immo necesse habent dicere, quod viderint personas omnes in consanguinitate, designando gradus ab utroque latere vel saltem aliquas personas in gradibus, aliter non valet, infra, de testib., licet ex quadam. Et ita parum valet testimonium de auditu. Unde adhuc debent addere quantum ad hoc. Et ita credere a suis maioribus audivisse, ut ibi dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.