The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.7 De haereticis

X 5.7.4 Fraternitatis tuae

tit. De haereticis · 1 gloss
Gregorius Anastasio Antiocheno.Incipit Fraternitatis tuae · alleged in the gloss as de haeret., fraternitatis 6× per the register · find the allegations →
Celestinus atque Pelagius
Isti duo damnati erant in synodo Ephesina de haeresi. Dubitabat Patriarcha Antiochenus an scripta eorum essent recipienda. Et dicitur quod non, quia ex quo condemnatus est auctor et scripta illius admitti non debent, ut 3. q. 4, nullus; et 16. dist., canones. Quamvis aliqua utilia sint ibi, arg. supra, de testib., licet ex quadam. Arg. tamen quod ratione etiam bonae sententiae recipi possent, 1. q. 1, dominus declaravit; 37. dist., si quid veri; sicut et notitia legis abrogatae necessaria est, 7. dist., Moyses. Et Papa etiam argumentatur ex lege Theodosiana abrogata, supra, de iudic., novit. Sed verum est quod scripta istorum non valent, etiam si alias bona sint, nec sunt recipienda, infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; arg. ad hoc 96. dist., bene quidem. Tamen ratione bonae sententiae scripta Origenis approbata fuerunt, 16. q. 7, et hoc diximus; qui damnatus fuit post mortem, 24. q. 2, sane profertur. Et si approbarentur, valerent, alias non, arg. supra, de summ. trin. et fid. cath., damnamus, in fi. Item arg. quod destructo principali, destruitur accessorium, sicut in capitulo predicto, 16. q. 7, et hoc diximus. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.