The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.24 De iureiurando

X 2.24.19 Venientes

tit. De iureiurando · 11 glosses
Idem Consulibus et Populo Tudertino.Incipit Venientes ad sedem · alleged in the gloss as de iureiur., venientes 15× per the register · find the allegations →
Leges
2. q. 6, anteriorum; et 2. q. 6, non ita.
Plagiariis
Id est, fideiussoribus. Vulgare est illius terrae.
Iurarunt
In Auth. de iudicib. § quia vero. coll. 6; C. de iud., rem non novam; et 3. q. 7, iudicet.
Consuetudinem
Licite ergo iudicatur, secundum consuetudinem loci, supra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent. Quia consuetudo praeiudicat iuri, supra, de consuet., ex parte.
Interpositis
Ista civitas Tudertina subest domino Papae quo ad iurisdictionem temporalem, et ideo tenent appellationes ad Papam factae, alias non, infra, de appell., si duobus.
Ius
Unde pone: aliquis est receptus in canonicum et in fratrem. Iurat se servare laudabilem consuetudinem ecclesiae suae. Et talis est consuetudo in ecclesia, quod qui habet praebendam debet residere per sex menses, sed antequam faciat quod iuravit, accedit ad sedem Apostolicam, et supplicat domino Papae ut ipsum absolvat. Quaero utrum iste sit periurus? Et respondetur quod non, arg. istius litterae, quia videtur quod quando iuravit, quod debuit intelligi, nisi dominus Papa remittat ei iuramentum. Sed probo quod sit periuris, C. de transaction., si quis maior, ubi dicitur quod aliquis venit contra iuramentum tribus modis: iudicem interpellando, iudici supplicando, quod promisit non faciendo. Unde videtur quod iste sit periurus supplicando Romanum Pontificem ut absolvat, sed si petitione non praemissa ipsum absolvisset, non esset periurus.
Ius superioris
Nota quod in iuramento excipitur auctoritas maioris, ut hic patet, et infra, de iureiur., ea te; et supra, de rescript., constitutus. Arg. a contrario sensu, ff. ad municip., imperatores; et in constitutione Friderici de feudis § ulti. Et est ius canonicum, infra, de iureiur., ad nostram 3. Io.
Exceptum
Sed nonne possunt super hoc condere legem municipalem contra ius commune? Respondeo: possunt condere legem contra ius commune, quae tamen non sit in praeiudicium alterius, ut hic dicit, et supra, de consti., quae in ecclesiarum. Specialiter tamen non condendo legem bene possunt litigantes renunciare appellationi, C. de temp. appel., illud § ulti.
Executioni mandandam
Quod fieri non debuit, tum quia beneficio appellationis extinguitur pronunciatum, ff. ad Turpil., accusatorum. Tum quia interposita appellatione nihil innovari oportet, 2. q. 6, appellatione; et ff. nihil inn. appel., appellatione. Ber.
Possessionem ipsam
Cum appellatur a sententia diffinitiva. Si appellatione pendente fuit mandata executioni, iudex appellationis debet revocare in irritum quicquid factum est post appellationem, et antequam cognoscat an appellatio sit iusta vel iniusta. Sed secus est cum appellatur a gravamine, quia prius debet cognosci de meritis appellationis, quam revocari quod factum est post appellationem, supra, de dilat., dilecti, in fi., quia ibi dicitur: si est ita, revocato etc. Iudex ordinarius non potest exequi suam sententiam ex quo altera pars appellavit. Sed iudex delegatus potest non obstante appellatione alterius partis, supra, de offi. deleg., super eo, in fi.; et supra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea. Certe istae duae ultimae concordantiae contrarium dicunt.
Restituatis
Arg. contra ff. de appellat., cum ex causa, ubi expectatur talis restitutio usque ad eventum confirmationis vel cassationis sententiae. Sed non est contrarium, quia non dicitur ibi quod non debeat expectari, sed ibi recitatur factum prout contingit. Unde patet quod pendente appellatione executio non debet fieri. Et si fiat, invito possessore restitui debet in pristinum statum antequam appellationis causa examinetur, arg. supra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea. Et hoc est notabile.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.