The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.24 De iureiurando

X 2.24.22 Ea te

tit. De iureiurando · 6 glosses
Idem Iudici Carolitano.Incipit Ea te crediumus · alleged in the gloss as de iureiur., ea te 7× per the register · find the allegations →
Augetur
Quoniam gravius solvi potest vero creditori quod alteri est solutum, et tamen non liberatur a debitore, ff. de constit. pecun., si vero mihi; ff. de solut., vero procuratori § 1; et infra, de homic., sicut dignum § eos, in fi.
Quod alii
Sic ff. de condi. indeb., in summa, in fi. Unde si alii solveris quod alii debes, non liberaberis, et ille furtum committit, ff. de fur., falsus § 1. Nisi ille ratum habeat, ff. de fur., si vendidero § si Titius. Unde patet quod peius est sive gravius latroni qui partitur spolia cum socio quam si non partitur, 22. q. 4, si quem ad peccatum. Io. Et expone quod dicit alii, tantum scilicet. Et sic non obstat quod solvitur uni ex pluribus, quorum cuilibet insolidum quid debebatur, ff. de duob. reis, in duobus.
Archiepiscopo
De hac materia tractatur infra, de praescrip., si diligenti.
Praestitum
Pisano archiepiscopo.
Contrarium
Quia si unum contrariorum est bonum, reliquum est malum, 8. q. 1, sciendum; et 32. dist., hospitolum.
Illud
Scilicet quod praestiti archiepiscopo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.