Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.11 Si adversus nos
tit. De haereticis · 4 glosses
Idem.Incipit Si adversus nos · alleged in the gloss as de haeret., si adversus — 5× per the register · find the allegations →
Quod specialiter
Hoc sumptum est ex illo canone, 23. dist., quamquam. Ea enim quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, videntur neglecta, ff. de iniuri., item apud Labeonem § ait praetor; arg. supra, de confirm. util. vel inutil., bonae; et supra, de dolo et contu., ex litteris.
Scrinariis
Id est, tabellionibus. Sic 25. q. 2, dicenti § universa.
Auxilium
Cum sint excommunicati, infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; et supra, de haeret., sicut ait. Sed videtur saltem si conveniantur quod non sit auxilium denegandum aut etiam iusta sententia, supra, de except., cum inter; et in pluribus capitulis ibidem. Hoc potest habere locum infra annum postquam vero constiterit eos esse tales. Anno elapso inter haereticos computantur nisi infra annum se correxerint, infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; et sicut haeretici puniuntur, infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus. Unde non admittuntur ad aliquam defensionem, cum ipsorum bona debeant confiscari sicut aliorum haereticorum. Immo licite eis auferuntur sua, ut 8. dist., quo iure; 23. q. 5, non vos; et 23. q. 7, quicumque; 23. q. 7, si de rebus; et 23. q. 7, quod autem. Sed melius est si auctoritate iudicis hoc fiat, 23. q. 3, sex sunt; et C. de pignorib., creditores.
Infamia
Et ita Papa potest infamiam irrogare quo ad forum civile, quia et tollere eam potest, arg. supra, qui fil. sint legit., per venerabilem. Arg. contra 2. q. 3 § hinc colligitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.