Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.12 Cum ex iniuncto
tit. De haereticis · 27 glosses
Idem universis Christi fidelibus, tam in urbe Metensi quam in eius dioecesi constitutis.Incipit Cum ex iniuncto · alleged in the gloss as de haeret., cum ex iniuncto — 13× per the register · find the allegations →
Occulta conventicula
Sicut conspiratores, 11. q. 1, conspirationum; 79. dist., si quis Papa. Isti enim conspirant contra Deum, unde fortius sunt puniendi quam si conspirarent contra hominem, supra, de haeret., vergentis, ad fi.
Simplicitatem
Et male, 38. dist., sedulo.
Deus enim
Hic incipit improbare factum istorum.
In lumine
Haec est improbatio contra occulta conventicula.
Sicut enim
Hic improbat quod assumebant officium praedicandi.
Non omnes
Immo singula officia singulis debent esse commissa, 89. dist., singula.
Alios
Sic infra, de haeret., sicut in uno; et 16. q. 1, adiicimus. Quia nullus audet praedicare nisi sacerdos, ut ibi dicitur, et infra, de haeret., excommunicamus itaque § quia vero; vel nisi esset missus, ut ibi, 23. q. 4, displicet; arg. ibi missus est, ut qualia etc.
Praecipuus
Et privilegiatus, supra, de statu monach., quod Dei timorem.
Rogate
21. dist., in novo. Ergo quia isti non erant missi nec sacerdotes, praedicare non debebant.
Quod si forte
Hic opponit, quia possit ei opponi ab alio et ita statim respondet.
Non sufficit
Bene dicit quia et si martyres etiam aliqua mandant fieri, statim non sunt facienda. Sed ante est, ut sciamus illos impetrare a Deo quae postulant, 50. dist., si quis praepostera; et 42. dist., quiescamus. Ber.
Miraculi
Nec istud statim credendum est, quia quandoque miracula fiunt per malos, 1. q. 1, teneamus.
Virgam
de conse. dist. 2, re vera.
Licet autem
Hic improbat quod deludebant simplicitatem sacerdotum. Ber.
Labia sacerdotis
43. dist., sit rector; et 11. q. 1, sacerdotibus.
Custodiunt
Id est, custodire debent.
Exquirunt
Scilicet, subditi a scholasticis, 38. dist., sedulo. Ber.
In lege
Mosaica.
Nec quisquam
Respondet ad obiectionem quam possent facere isti haeretici.
Asina
Ut 2. q. 7, secuti sunt; et 2. q. 7, nos si § item cum. Ber.
Quod quisque tenetur
Ad correctionem quilibet tenetur, sicut hic dicit. Et hoc intellige de occulta correctione sive reprehensione, arg. 23. q. 5, non putes, ut hic dicit. Sed manifeste corripere pertinet ad praelatos, vel ad illos qui habent aliquam potestatem in aliquos, 23. q. 4, duo ista; et 23. q. 4, forte. Pater enim filium potest corripere et praelatus subditum, et occultum et manifeste. Unde Apostolus: argue, obsecra, increpa, ut 45. dist., quid autem; et 8. q. 1, quod autem. Sed filius non potest publice reprehendere sive corripere patrem nec subditus praelatum, ut hic sequitur in littera, et 21. dist., nolite. Erubescit enim lex filios castigaturos parentes, in Auth. de nupt. § sed quod sancitum est, coll. 4, vers. ulti. per unam col. Haec est canonica correctio secundum evangelicam veritatem, ut occulta ad omnes, manifesta ad praelatos, vel alios aliquam potestatem habentes pertineant, ut hic distinguit. Et sic potest intelligi 2. q. 1, si peccaverit; et est ad hoc 22. q. 5, hoc videtur. Ad denunciationem vero evangelicam quae exigit admonitionem et probationem, ut 40. dist., sed illud, vers. neque illud; et supra, de testib., in omni; et 2. q. 1, si peccaverit. Quae fit ad poenitentiam videtur quod quilibet teneatur, arg. 2. q. 7, quapropter; supra, de cognat. spir., tua, dummodo persona sit honesta et bonae famae. Quia viles personae non admittuntur ad denunciationem, supra, de spons., cum in tua, ubi de hoc.
Fatue
55. dist., si evangelica.
Supponit
Ut 2. q. 7, nos si incompetenter.
Praemissum Domini verbum
Scilicet quis ex vobis arguet me de peccato.
Inutilis
Si enim praelatus inutilis aut negligens fuerit, removendus est, supra, de offi. custod., custos ecclesiae; 81. dist., dictum; et infra, de haeret., excommunicamus itaque, in fi.; et 18. q. 2, si quis abbas; et C. de off. praef. praet. Orien., si quos.
Ordinate
Denunciando vel accusando secundum quod traditur supra, de accusat., qualiter et quando 1; supra, de simon., licet Heli. Et est arg. iuris ordinem esse servandum.
Tam instituto quam destitutio
Ad quem pertinet institutio et destitutio, supra, de capell. monach., in ecclesiis; et supra, de capell. monach., dilectus; et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis. Et examinatio pertinet ad eum ad quem manus impositio spectat, supra, de elect., venerabilem; et supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., cum nobis. Institutio enim ad episcopum pertinet, 16. q. 6, nullus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.